Charter Document - 03740051

Charter Document - 03740051


Charter Number: 03740051
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1106
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam futuris quam presentibus quod anno ab incarnatione Domini MCVI indictione XV vii idus novembris lis quedam seu calumpnia ante Henricum regem Anglorum jamque Ducem Normannorum Rotomagi in camera archiepiscopi Willelmi ipso presente fuit finita et quia monachi Sancti Taurini eam injuste adversus ecclesiam S Trinitatis Fiscanni faciebant coram episcopis atque abbatibus ceterisque Normannie baronibus seu comitibus firmiter est terminata Predicti namque monachi et se et abbatiam Sancti Taurini de subjectione et donatione Fiscannensis ecclesie se cupientes auferre [] Huic vero cause seu placito interfuerunt ex parte Regis Willelmus archiepiscopus [] Ex parte abbatis Fiscanni Willelmus prior Fiscanni qui electus fuit in abbatem Sancti Taurini []