Charter Document - 03740047
Charter Number: | 03740047 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1076 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius Episcopus serv serv Dei charissimo filio Hugoni Cluniac abb Justa sanctaque religioni profutura poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare quatenus et petentes remedia sperata reperiant et ecclesiis monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque pastoris Proinde Gigniacensis monasterii [quod proprium Beati Petri apostolorum principis esse dignoscitur] monachi nostre miserationis sperantes auxilium id monasterium et religionis que olim excellentissima habebatur nunc propter abbatum prepositorumque remissiorem sollicitudinem penitus amisisse vigorem et temporalibus etiam omnino destitutum esse subsidiis lacrymabiliter conquesti sunt Quibus miseriis propellendis ipsi quoque monachi que medicina possit adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt ut tue vigilantie prefatum monasterium debeamus commendare quo per providentie tue studium que aliorum somnolentia deperiit religio reviviscat et corporalibus item Domino auxiliante suffragiis renovetur et crescat Igitur tibi Hugoni charissimo sancte Rom ecclesie filio reverendissimo videlicet Cluniacensis monasterii abbati predictum Gigniense monasterium committentes hujus nostre preceptionis authoritate precipimus annuimus atque concedimus ut ab hac presenti die quandiu vixeris illud prout Domino miserante volueris ordinandi regendi corrigendi commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem a Christo recepturus Domino vocante ab hoc mundo transieris omnesque successores tuos talem in prefato Gigniensi monasterio potestatem habere volumus et hanc authoritate roboramus scilicet ut nullus ibidem abbas eligatur aut ordinetur nisi vel ipse Cluniacensis abbas affuerit eumque approbaverit vel per legatum suum secundum timorem Dei assensum prebuerit Si quis autem Regum Imperatorum Ducum Comitum seu que libet magna vel parva persona hujus nostri precepti sanctionem violaverit et infringere ausus fuerit donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit dignamque penitentiam egerit eum a sacro sancto corpore Domini velut sacrilegum removemus et apostolica authoritate prohibemus Datum Lateranis quinto idus decembris per manus Petri Sancte Romane eccles presbyteri cardinalis ac Bibliothecarii anno quarto Pontificatus Domini Gregorii pape septimi Indict decima quarta Bene valete