Charter Document - 03740046
Charter Number: | 03740046 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego in Dei nomine Aynricus considerans molem peccatorum meorum dono ad sacram et toto orbe venerabilem ecclesiam sancte Dei Genitricis Marie sancti Valeriani martyris et egregii confessoris Christi Philiberti Trenorcensis monasterii super alveum Sagone positi ubi etiam Oddo abbas preesse videtur aliquid ex rebus mihi ex jure parentum evenientibus videlicet ecclesiam S Johannis in villa que dicitur Anguliacus positam cum omni re ad se pertinente et appenditia [] totum et integrum a die presenti dono atque transfundo elemosinaria largitione ad jam dictam ecclesiam et monachis ibidem Deo descrvientibus ad mensam videlicet fratrum perpetuo habendum et receptionem pauperum et hospitum suscipiendorum Hoc tamen tali ago constitutione ut diebus vite mee usum fructuarium exinde percipiam atque in presenti mansum unum in hac eadem villa in vestituram cum superposito servo nomine Constabulo eis concedo Jam dictus autem Abbas et monachi amicitiarum causa ex rebus sancte Dei Genitricis Trenorcensis monasterii mihi aliquid concesserunt videlicet capellam sancti Mauritii in villa Gevencionuo cum terra sancti Valeriani que in hac ipsa villa sita Donaverunt simili modo terram que est in villa Losiaco R[] autem opinio quod antecessores mei hoc munus elemosinarium quod sancte Dei Genitrici trado ad monasterium Gigniacense olim fuerit destinatum quod ego tam precatibus quam etiam commutationibus Abbati ipsius loci et sibi commissis fratribus firmare rogavi ne per meum discessum vel heredum meorum ab aliqua eminenti persona monachi Trenorcenses aliquam calumniam a meis successoribus patiantur [] Ut autem hec donatio firmitatis lege roboretur eam manu firmare curavimus et amicis nostris ac fidelibus ad consentiendum tradidimus S Aynrici qui donationem istam fieri et firmare precepit S Mannoni S Adalgeri [] S Domni Zantlini venerabilis Abbatis qui firmavit et firmare rogavit S Uraniberti prepositi S Gozberti [] Data per manum Wagonis Cancellarii et Levite anno XXXI regnante Gonrado rege