Charter Document - 03740044

Charter Document - 03740044


Charter Number: 03740044
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0928
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Mos est lex licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid concedatur Quapropter noverint omnes tam futuri quam presentes quia Domnus Berno venerabilis pater quasdam res que Gigniaco monasterio fuerant ab ipso tradite Cluniensi cenobio per testamentariam auctoritatem delegavit Ego igitur Guido predicti cenobii Gigniensis abbas libenter cum dominis fratribus idipsum consentiens hanc auctoritatem de ipsis rebus facio considerans videlicet quod ipse noster specialis pater utraque monasteria uni Domino id est beato Petro dedicavit atque construxit et tam ipsos fratres qui eidem beato Petro apud Cluniacum quam istos qui Gigniaco deserviunt in una fraternitate ac germana caritate dimisit et insuper inibi sepulturam sibi locavit Hoc igitur ego attendens secundum auctoritatem quam prelibatus pater jam fecerat predictas res id est villam que dicitur Alafracta cum omnibus ad eam pertinentibus et cum omni alodo quam Sanson Gigniaco dedit et cum dimidio prato quod Nonnus Saimo similiter dedit ad Cluniacum ea ratione ex fratrum consensu trado ut per singulos annos cera duodecim denariorum pretium valens missa sancti Petri pro vestitura Gigniaco reddatur Fratres vero res easdem sine ulla contradictione possideant ita tamen ut eas in aliena potestate non obligent sed ipsi perpetualiter in usu eas habeant nisi forte quod absit locus ipse vel habitatores ad canonicam vel secularem conversationem redierint Ut autem hec auctoritas firma permaneat firmo dominisque fratribus firmare precipio S Wuidonis abbatis S Wuineranni monachi S Gualanni S Juliani S Sannoni S Raginelmi S Deodati S Ermendradi S Ardrie S Witbaldi Ego Rotgarius sacerdos rogatus scripsi et subscripsi atque datavi XII Kal febr Anno VI regnante Rodulpho rege