Charter Document - 03740042
Charter Number: | 03740042 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ex quo divina dispensatio post diluvium precepit ut homo homini preesset quicumque secundum Deum tam in veteri testamento quam in novo aliis prefuerunt quantum possibile fuit procurarunt ut consultum subditis in posterum esset Quod et beatum Benedictum et alios complures nostri ordinis instructores fecisse sibique successores dum adviverent elegisse multa documenta probant Quapropter tam regalis potestas quam sacerdotalis auctoritas sed et principum sublimitas nec non et reliquorum fidelium quos forte hanc scripturam audire contigerit cognoscat universitas quod ego Berno omnium abbatum extremus abbas supremum diem jam vicinari agnoscens duos ex nostris fratribus Vuidonem videlicet meum consanguineum atque Odonem adeque dilectum una cum fratrum consensu mihi succedere delegavi ut post meum discessum vice mea Deo largiente fungi precepi Ita scilicet ut dilectus noster predictus Wido cenobio Gigniacensi Balmensi Ethicensi cum cella que dicitur Sancti Lauteni cum omnibus rebus ad predicta monasteria pertinentibus regulariter presit preter villam que dicitur Alafracta et res quasdam que fuerunt Domni Sansonis in eodem pago consistentes et quartam partem caldariarum que sunt site in loco qui dicitur Leodonis et medietatem prati quod fuit Domni Saimonis At vero carissimus frater Oddo Cluniacum Masciacum et Dolense monasterium ita cum rebus ad eadem monasteria pertinentibus Deo favente suscipiat His igitur ita dispositis obsecro vos o principes et seniores quicumque terrenarum rerum judices estis ut hanc scripturam mea vice loquentem in quolibet nostro conventu libenter audiatis et sicut lex divina jubet bonis consentientes sitis et tam prelatos predictos quam et monachos et loca cum rebus ad ipsa pertinentibus in eo statu quo et per regalia precepta quin etiam et per apostolica privilegia dudum sancite sunt et nunc a me decretum est permanere consentiatis Quod si quelibet vel inter ipsos vel aliunde controversia que vobis discernenda sit forte succreverit justitiam sustentetis et calumniam reprimatis quo fiat illud quod in auctoritatibus nostris insertum est ut omnium bonorum que in prefatis locis geruntur sicut adjutores fueritis ita quoque participes esse possitis Villam autem que dicitur Alafracta cum omnibus ibidem pertinentibus et quartam partem de caldariis quas Leodonis habemus verum etiam jam dicti prati medietatem ad Cluniacum trado eo tenore ut per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur Nec injustum videatur si Cluniaco easdem res assigno quoniam ibi sepulturam mihi locavi et locus ipse quasi posthumus morte Domni Guillelmi quondam inclyti ducis atque nunc mea imperfectus deseritur Et certe pauperior est possessione et numerosa fraternitate Et ut hoc inferam si post filios priores et priorem locum quibus testamentum feci nobis alios divina largitas et locum et filios ampliare dignata est ratum debet videri ut posteriores filii non exheredentur sed aliqua pars hereditatis nostre eis proficiat qui quamvis in alio loco tamen eidem domino id est beato Petro cujus nomine utrumque locum construximus De cetero tam prelatos quam et omnes fratres presentes scilicet et futuros per misericordiam Dei qui presens respicit deposco ut inter vos unanimitas ita perseveret quatinus modum conversationis huc usque retentum tam in psalmodia quam in observatione silentii sed et in qualitate victus et vestitus et insuper in contemtu rerum propriarum si non melius saltem sicut huc usque fecistis sic deinceps custodiatis Si autem quod absit ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum precipimus per sancte Regule auctoritatem ut utriusque loci Priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur Si quis autem quod absit hanc nostram institutionem in aliquo fregerit deterreat eum vox divina que dicit Maledictus qui transfert terminos proximi sui id est institutionem preceptorum suorum et conatus ejus penitus frustretur Dispositio vero nostra que ut credo per caritatem utrisque locis cupit esse consultum Deo disponente et beato Petro patrocinante inconvulsa permaneat Signum Bernonis abbatis qui hanc cartam fieri et firmari rogavit Signum Widonis moderni abbatis qui hoc consensit S Oddonis abbatis S Geoffredi S Wandalberti Anno quarto regnante Radulfo rege