Charter Document - 03740041

Charter Document - 03740041


Charter Number: 03740041
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0918
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ebbo nutu Dei commotus sollicite perpendens ac proprie saluti dum licitum est providere cupiens [] Notum sit quod ob amorem Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi res juris mei beate Virgini Marie et sanctis Apostolis Petro videlicet et Paulo de propria trado donatione hoc est in villa Dolis in territorio Bituricensi in vicaria Brinense capellam in honore S Germani et quantum in ipsa villa visus sum habere Item in ipsa villa capellam in honore sancte Marie super Andram fluvium mansum indominicatum cum molendinis duobus [] Trado ecclesiam sancti Dionysii super fluvium Andram prope villam Dolis [] Item do capellam sancti Martini infra castrum Dolis cum Castro et omnibus adherentibus Germiniacum etiam alodum in Albari villa [] Dono igitur hec omnia et confirmo ego Ebbo et uxor mea Hildegardis jam jam dicte beate Marie pro amore Dei deinde pro anima senioris mei Willelmi principis eo siquidem tenore ut in Dolis in honore beate Marie Virginis et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur ibique monachi juxta regulam S Benedicti viventes congregentur qui istas res perenni tempore possideant [] Sintque ipsi monachi cum omnibus rebus prescriptis sub potestate et dominatione Bernonis abbatis Post decessum vero ejus habeant iidem monachi potestatem et licentiam quemcumque sui ordinis secundum placitum Dei atque regulam S Benedicti promulgatam eligere maluerint eligere abbatem per quinquennium autem Rome ad luminaria ipsorum apostolorum concinnanda quinque solidos persolvant habeantque Romani Pontificis defensionem [] Sed et hujus firmitas testamenti omni authoritate suffulta ut semper inconcussa subter firmans inclyto seniori Willelmo et ceteris viris corroborandam tradidi Actum Biturica civitate publice S Ebbonis S Hildegardis S Odolrici [] Willelmus comes Gerontius sancte Biturigensis ecclesie archiepiscopus Turpius episcopus Lemovicensis Arnoldus episcopus Arvernensis Hildebertus episcopus indignus Data per manum Gerlamni diaconi ad vicem cancellarii jussu Willelmi principis IV Non septemb Anno XX regnante Karolo rege