Charter Document - 03740040
Charter Number: | 03740040 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0909 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctis sane considerantibus liquet [] Quod ego Guillelmus dono Dei comes et Dux sollicite perpendens ac proprie saluti dum licitum est providere cupiens ratum imo pernecessarium duxi ut ex rebus que mihi temporaliter conlate sunt ad emolumentum anime mee impartiar [] Igitur omnibus in unitate fidei viventibus [] notum sit quod ob amorem Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi res mei juris sanctis Apostolis Petro videlicet et Paulo de propria trado dominatione Clugniacum scilicet villam que sita est super fluvium qui Grauna vocatur cum cortile et manso indominicato et capella que est in honore Sancte Dei genitricis Marie et Sancti Petri Apostolorum principis cum omnibus rebus ad ipsam pertinentibus villis siquidem capellis mancipiis utriusque sexus vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus farinariis exitibus et regressibus cultum et incultum cum omni integritate Que res site sunt in comitatu Matisconense vel circa suis unaqueque terminis concluse Dono autem hec omnia jam dictis Apostolis Ego Willelmus et uxor mea Ingelberga primum pro amore Dei deinde [] pro anima senioris mei Odonis regis progenitoris ac genitricis mee pro me et uxore mea salute scilicet animarum nostrarum et corporum pro Avane nihilominus que mihi easdem res testamentario jure concessit pro animabus quoque fratrum et sororum nostrarum nepotumque ac omnium utriusque sexus propinquorum pro fidelibus nostris qui nostro servitio adherent pro statu etiam ac integritate catholice religionis Postremo sicut omnes Christiani unius compage caritatis ac fidei tenentur ita pro cunctis preteritorum scilicet presentium sive futurorum temporum orthodoxis hec donatio fiat Eo siquidem dono tenore ut in Clugniaco in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur ibique monachi justa regulam beati Benedicti viventes congregentur qui res ipsas perennis temporibus possideant teneant atque ordinent [] [Precipimus siquidem ut maxime illis hec nostra donatio ad perpetuum refugium qui pauperes de seculo egressi nihil secum preter bonam voluntatem attulerint ut nostrum supplementum fiat abundantia illorum] Sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis abbatis qui quandiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat Post discessum vero ejus habeant eidem monachi potestatem et licentiam quemcumque sui ordinis secundum placitum Dei atque Regulam sancti Benedicti promulgatam eligere maluerint Abbatem atque Rectorem ita ut nec nostra nec alicujus potestatis contradictione contra religiosam dumtaxat electionem impediantur Per quinquennium autem Rome ad lumina Apostolorum ad liminaria concinnanda decem solidos prefati monachi persolvant habeantque tuitionem ipsorum Apostolorum atque Romani Pontificis defensionem et ipsi monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosce suo edificent Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum temporibus prout opportunitas atque possibilitas ejusdem loci sese dederit quotidie opera misericordie pauperibus indigentibus advenis peregrinantibus summa intentione ibidem exhibeantur Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regie magnitudinis nec cujuslibet terrene potestatis jugo subjiciantur iidem monachi ibi congregati neque aliquis principum secularium non comes quisquam non Episcopus quilibet non pontifex supra dicte sedis Romane per Deum et in Deum omnibusque sanctis ejus et tremendi judicii diem contestor deprecor [ne] invadat res ipsorum Dei servorum Non distrahat non minuat non procamiet non beneficiet alicui non aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat [] Actum Biturice civitatis publice Willelmus ego hanc auctoritatem fieri et firmare rogavi ac manu propria roboravi Signum Ingelberge uxoris ejus Madalbertus peccator Biturigensis Archiepiscopus subs Adalardus Episcopus subs Atto peccator Episcopus subs Signum Willelmi comitis nepotis ejus S Armanni S Wigonis [] Data tercio Idus septembris anno undecimo regnante Karolo rege Indicione XIII Ego Odo levita ad vicem Cancellarii scripsi et subscripsi [Hec charta varie legitur apud S Juliannum Balleureum precipue in loco sequenti] [] Pro requie animarum senioris mei Odonis regis Progenitoris nostri Genitricis nostre et chariss conjugis mee Ingelberge Ea lege ut in eodem loco monasterium regulare sub ordine S dicti Benedicti construatur cui Berno abbas Balmensis in Sequanis quandiu vixerit preficiatur Eo vero defuncto libere electionis potestas monachis concedatur []