Charter Document - 03740025
Charter Number: | 03740025 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0860 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Expulsi monachi a monasterio Glannafolio quod ipse sanctus Maurus construxerat in Andegavensi territorio venientesque ad monasterium sancti Savini confessoris Pictavensis tulerunt secum totam quam valuere supellectilem ibique per aliquod spatium temporis iis que didicerant operam dedere Rursusque illo frigescente ejusdem districtionis tenore apud monasterium sancti Martini Augustidunensis suscepta [Regula S Benedicti] dignoscitur aliquotiens viguisse Deinde vero tertia transmigratione in superiore Burgundia locatum Balmense occupavit monasterium Ad ultimum quoque predicta videlicet institutio jam pene defessa auctore Deo elegit sibi sapientie sedem vires collectura ac fructificatura germine multiplici in monasterio scilicet cognomento Cluniaco quod cum ex situ ejusdem loci adclivo atque humili tale sortitum est nomen vel etiam [quod aptius illi congruit] a cluendo dictum quoniam cluere crescere dicimus Insigne quippe incrementum diversorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit Construxit igitur predictum cenobium primitus pater monachorum Balmensis monasteril Berno vocatus jubente Willermo piissimo Aquitanorum Duce in pago Matisconense super Graonam fluviolum quod etiam cenobium in primo non amplius quam quindecim terre colonias dicitur in dotem accepisse Fratres tamen duodecim numero ibidem memorantur convenisse ex quorum velut optimo semine multiplicata stirps Domini exercituum innumerabilis magnam cognoscitur replesse Qui quoniam his que Dei sunt videlicet justitie et pietatis operibus incessanter adheserunt idcirco bonis operibus repleri meruerunt insuperque futuris mirabile reliquerunt exemplum Nam post prefatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus Abbas Odo