Charter Document - 03740023

Charter Document - 03740023


Charter Number: 03740023
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0926 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dominis et in Christo fratribus Salernicensibus servus Christi Jesu frater Johannes [] Odo []ricesimo ortus sui anno Burgundiam petiit ibique per quindecim annos sub Bernone abbate monasticam vitam duxit Post modum vero Abbas ordinatus Franciarum Aquitaniarum Hesperiarumve partium atque urbis Romane consistentium cenobiorum effectus dux et pater dulcissimus Anno itaque Dominice Incarnationis nongentesimo tricesimo nono et ejus etatis sexagesimo in monastica religione tricesimo anno Romam veniens me miserum terrenis irretitum nexibus reperit miseransque suo rete piscatus est [] Militem Adhegrinum nomine in armis strenuum et in consilio providum Unus autem ex assistentibus et au ditor internus erat predictus Adhegrinus qui mox corde compunetus dispositis omnibus que possidebat concite rediit ad eum [Odonem] Deposita itaque capitis coma et seculari militia ex tunc Christi factus est Agonista Sumens igitur Pater noster universa que sibi ipsi ad temporalem usum tulerat in sinibus pauperum erogavit ut pridem de suis fecerat Manserunt simul milites palatini parvissimo tugurio contenti Videntes denique mundum in maligno positum et ejus amatores ruinosam et illecebris plenam tenere viam quotidie ad monastica festinabant scandere fastigia Interea non fuit locus in Francie finibus ubi audierunt affuisse monasterium in quo aut per se non issent aut suos per lustratores non misissent et non invenientes religionis locum inter eos in quo requiescere possent ad predictum tugurium revertebantur cum magno dolore Ob hanc causam placuit Adhegrino Romam pergere Arrepto tandem itinere devenit in finibus Burgundie pervenit in quandam villam que Balma dicitur ex nomine In ea namque erat monasterium nuper a Bernone abbate constructum devertitque illuc et ab eo officiosissime secundum Regulam beati Benedicti intra domum hospitum est susceptus ibique more hospitis aliquo tempore commorari voluit non tamen ut eorum aliquo indigeret sed ut mores habitantium locique consuetudines posset cogno scere Fuerunt autem institutores ejusdem loci imitatores cujusdam Patris Eutici cujus vite meritum conversationisve qualis fuerit huic operi inscrere nolui obitum vero qualem meruerit vestre memorie commendare curavi Fuit isdem vir [Euticus] temporibus Ludovici magni imperatoris carus videlicet Regi omnibus quia amabilis Nam cum esset laicus et peregrinis studiis eruditus deserens ea unde superbire solet humana fragilitas totum se dedit beatorum Patrum reguliset institutionibus ex quibus nempe auctoritatibus diversas Consuetudines sumsit unoque volumine colligavit Deinde non multo post monachus est effectus et in tanto amore apud regem habitus ut intra palatium illi construeret monasterium Decurso enim vite presentis stadio circumstantibus undique fratribus subito emisit spiritum [] Ipse enim pater Euticus institutor fuit harum Consuetudinum que hactenus in nostris monasteriis habentur quas vir venerabilis Adhegrinus intuens quantocius patri nostro Odoni curavit nunciare At ille sumtis secum centum voluminibus librorum mox ad idem demigravit monasterium factus est ille qui antea fuerat secutor postea signanus Domnus vero Adhegrinus in unam se coartavit cellulam et permittente abbate Bernone per triennium mansit in ea Nam patri Odoni quia crat vir sebolasticus laboriosum schole imposuerunt magisterium Erat autem etate tricenarius [] [Quidam fratres Balmenses Odoni advenienti ut eum averterent monastica professione aiebant] Nosti consuetudinem Bernonis abbatis [] Heu heu si sciretis quam dure scit ille monachum tractare Correptionem vero suam sequuntur verbera et rursum quos verberat compedibus ligat domat carcere jejuniis affligit et hec omnia perpessus nec sic suam potest miser impetrare gratiam Hec audiens Domnus Odo pedetentim titubare de ingressu cepit Quem predictus intuens Adhegrinus mox prosiliens in medium inquit Odo pater noli trepidare ista verba non sunt fandis sed administrantis Animadverte et quia per eorum ora diabolus loquitur vide Mox illi confusi retrorsum redeunt Pater namque Odo cum Adhegrino collega suo ad suavissimum Christi jugum colla submittunt [] Libet interea patris nostri Odonis paulisper seorsum ponere vitam ut in exponendo ejusdem loci Consuetudines parum mihi aliquid liceat immorari quatinus sequens lectio possit esse lucidior Mos enim ejusdem loci fuerat ut magister solus cum solo puero nec quoquam iret saltem nec ad nature digestionem sed nec solus puer secretius illi loqui presumeret sed [] Tempore vero refectionis nunquam decrat lectio utrisque mensis Micas que ex sectione panum fiebant unusquisque ante se diligenter recolligens priusquam lectio finiretur cum gratiarum actione sumebant Finita itaque lectione nec eas nec cibum alium sumere ultra aliquis audebat Has autem micas sacratiores aliis cibis esse fatebantur [] Est et alius inter eos taciturnitatis modus Incompetentibus namque horis nemo intra claustrum ejusdem monasterii audet loqui nec se cum alio fratre jungere Quando vero duodecim celebrantur lectiones nullus intra predictum claustrum preter ad capitulum sequenti die loqui audet Octava enim Natalis Domini et ejus Resurrectionis summum silentium die noctuque fiebat in illis Brevissimum quippe istud illud significare fatebantur eternum silentium Nam quotiens necessarias ad exposcendum res instabant totiens diversa in invicem fiebant ad perficiendum signa quas puto grammatici digitorum et oculorum notas vocare voluerunt Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste ut puto si sine officio lingue essent ad omnia necessaria significanda sufficere possent signa ipsa At vero in quotidianis diebus inter dici noctisque cursus CXXXVIIJ canebant psalmos ex quibus XIIII nos demisimus propter pusillanimorum animos exceptis peculiaribus orationibus quas nostri frequentant fratres que videlicet modum Psalterii videntur excedere Similiter duabus missis identidemque letaniis Per singulas vero horas canonicas bis flexebant genua In octavis quas diximus LXXV tantum canebant inter predictos cursus et semel flectebant genua et bis reficiebant Sunt namque alia quam plurima que arbitror propter fastidiosos lectores huic operi non inserere Tandem admirans Bernus abbas tantam in juvene [Odone] patientiam mox eum convocat et more regule ipsam commotionem benedictione sanat atque posthinc carior factus estilli [] Providens itaque pater Bernus honestissimum virum fore futurum [Odonem] promovit eum et accersito episcopo sine suo velle consecrare eum fecit sacerdotem [] Per illud videlicet tempus exitiali languore cepit decumbere Pater Bernus Mox vicinos episcopos accersivit et ab omni ordine se deposuit insuper et flebili voce se reum indignumque tali ministerio proclamabat prefuisse Rogabat autem inter hec verba fratres ut sibi quem vellent Patrem eligerent Tunc manibus Fratrum Pater noster [Odo] captus et quasi violenter constrictus ac proclamantibus omnibus ut ordinaretur coram Abbate suo vi est ductus Et cum nec sic vellet cedere et locum Pastoris subire superatus est tandem episcoporum consensu et excommunicatione Ordinatus itaque ille intra modicum tempus Pater Bernus migravit ad Dominum Igitur pater Odo electus et Abba ordinatus mox contra eum predicti veterani persecutores insurgunt Ille autem malens locum dare et beate quiescere quam contentiose vivere derelicto eodem monasterio et queque ibi fuerant a Domno Bernone parata atque ei paterno more tradita abiit Cluniacum et ceptum pridem perfecit monasterium Secuti sunt autem eum seniores loci illius []