Charter Document - 03740022

Charter Document - 03740022


Charter Number: 03740022
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 1113 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] Arrecto tandem itinere deveniens [Adegrinus] in fines Burgundie pervenit in quandam vallem que Balma dicebatur ex nomine In ea namque erat monasterium in quo Berno abbas regimen tenere videbatur Igitur quia patris Bernonis mentionem fecimus et utilis occasio se prebuit nos quedam narrare debere que fidelium cognitioni offerre cupimus queque etiam evidentiorem nobis dant viam eorum ad que festinamus inserendum huic operi qualiter idem Berno [ut in pre facione hujus operis jam diximus] primum quidem in laicali habitu post modum vero in monastica religione Deo devotus exstiterit Fuit enim ex Burgundia oriundus genere admodum clarissimus prediorum etiam possessione locupletissimus Qui vir Deo dilectus spretis mundi hujus illecebris secundum illud evangelicum preceptum in celo suum totum recondere volens thesaurum in proprio solo construxit celebre monasterium quod Gigniacus est nominatum et ex paterna vel materna possessione non mediocriter reddidit locupletatum Cernens vero secundum sui votum idem in omnibus optime jam valere cenobium omnibus suis ut dictum est ibidem delegatis sancte conversationis habitum sumpsit et in eodem loco Dei omnipotentis se servitio mancipavit atque post modum jam in sancta religione perfectus electione cunctorum monachorum sive nobilium ipsi cenobii regimen suscipere non recusavit bonam hanc sui laboris consummationem existimans si in utraque ejus loci id est in materiali vel in spirituali fabrica dignus auctor vel operator existeret Quod officium tam prudenter tamque decenter exercuit ut non solum locum in omni sancta religione redderet perfectum verum etiam illud monasterium de Balma antiquissimum a beato Columbano ut ferunt norme monachorum sacratum et tunc religione et temporali facultate jam pene desolatum in pristinum statum revocaret et regulari ordine decenter ordinaret