Charter Document - 03740021
Charter Number: | 03740021 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0950 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Auctor universitatis [] Tunc igitur per diversa terrarum procul et in vicinis cenobii [S Martini Eduensis] humiliter exposcentes rogabant sibi dari ad regimen suorum correctionemque morum de personis monachorum ejusdem monasterii quod utique noverant cunctis excellere in religionis sanctitate Balmense igitur cenobium inter cetera erat tunc temporis omni regulari districtione destitutum ad cujus regimen invitati communi consilio delegerunt pretaxati Christi tirones unum ex suis vigoris regularis tenore acerrimum ac sanctitate predictum nomine Bernonem qui ut rerum exitus perdocuit divinitus electus exstitit Qui abbas constitutus prefati cenobii regimine semper que Dei sunt proclivius habens magis animarum lucris quam rebus transitoriis insistere multiplicem in brevi ovilis Christi coadunavit gregem Cui etiam more solito ut in ceteris Domnus Hugo per omnia fidissimus adjutor existens qui creditum sibi talentum a Domino ut ebibita sagacissimus amplificare studebat Hoc denique cenobio domi forisque diversis bonorum copiis referto plurima ad ipsius exemplum per eosdem viros aut noviter fundata seu in melius reformata claruere monasteria Erat igitur tunc temporis Guillelmus Arvernorum dux et Aquitanorum Primorum Celtice provincie liberalissimus cujus familiares milites sepius ipsum Balmensem frequentabant locum qui a prefato Abbate nec non a fratribus ejusdem loci affectuose excipiebantur At ipsi revertentes ad Dominum suum quidquid boni vel honestatis ibidem conspexerant oppido diligenter illi referebant At ille ut erat vir omni bonitate conspicuus cepit mente tractare Si quomodo valeret talem reperire locum hujusmodi religionis usibus congruum Qui protinus mittens ad virum Dei Bernonem mandavit illi ut ad se quantocius deveniret Ipse vero illico occurrens ei devenit ad eum in locum revera a Deo bonorum omnium largitore preelectum atque eterne saluti predestinatum cognomento Cluniacum ad quem cum venisset habens secum clarissimum Hugonem ejus consultu universa agebat Statim vero jam dictus Princeps dum suscepisset cos summo cum amore patefecit eis sue mentis desiderium de constructione videlicet cenobii quod optabat explere si Divinitas annueret illi Qui dum circumquaque loca circumjacentia suspicaciter intuiti fuissent nullum ad hujus modi congruentiam tam habilem reppererunt locum sicuti Cluniacum Sed cum diceret isdem Dux propter infestationem canum venatorie industrie que ibidem semper morabatur fieri non posse fertur Abbas facete ac jocundanter ut erat vir prudentissimus tale eidem Duci responsum dedisse Tolle inquiens canes exinde et immitte monachos Tu enim ipsa bene nosti quod premium restat tibi canum a Domino vel que merces monachorum At ipse summa cum exsultatione gaudens suscepit verba viri Dei et ait Saniore Pater prudenter es usus consilio et sine fictionis fuco nunc quoque fiat cooperante Christo ut tua hortatur benignitas Denique protinus ceptum opus est atque in brevi perfectum et tunc in honore principis Apostolorum Petri consecratum Perparva tamen primitus fratrum conciola in eodem est constituta loco quoniam isdem Princeps dominium in promptu non habebat quod daret Sed quam ingens copiosaque seges ex illo paucissimo semine procedens excreverit soli Deo notum constat non cuipiam mortalium homini Optimam tamen loci famam inclite norunt Sed jam ad ordinis seriem redeamus Interea Gigniacum nec non Viceliacum cum aliis quam plurimis ditioni illorum subactis atque strenue emendatis alacriter in divino proficiebant cultu