Charter Document - 03740016
Charter Number: | 03740016 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0639 - 0644 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Beato quidem Taurino plenarie sufficit quod vite sue testem illum qui est in celo fidelis habere meruit et quod in illo supernorum civium senatu laudabilis exstitit sed ad hujus reverentiam fidelibus pro ipsorum profectu commendandam quamvis non omnia quia non sufficimus tamen vel pauca de eadem vita sunt scribenda ut videlicet sicut recenti memoria presentes et coevi sic in hac relatione qualis vel quantus fuerit per temporum successionem scire valeant futuri et cognoscentes promptius ac studiosius cum venerentur inde autem consequenti ordine ejus patrocinium plenius promereantur alioquin vulgari fama qua nunc certatim celebratur paululum dehiscente et magnificentia illius in dubium veniret et pictas devotorum deminuatur Ebroicenses autem semper noverint quod hic primum eis verbum bonum eructavit ipsique sunt signum apostolatus ejus in Domino Ipsi ergo dijudicent quanti habendus sit per quem super cos divina stillare misericordia cepit Si quid sane in eodem sermunculo inusitatum forte sonuerit superfluum est inde curiosius retractare facile enim quisque prudens advertet quod alias vel talia vel similia persepe reperiuntur Et hoc inferam ipse temporum ordo poscebat quoad discutiendam ipsam originalem hominum cecitatem majora miracula coruscarent Verborum autem compositio non est nobis curanda quia simplex homo non debet pomposa relatione referre