Charter Document - 03740010

Charter Document - 03740010


Charter Number: 03740010
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 1737
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Taurinus episcopus ab apostolica sede ut creditur missus in Gallias primus apud Eburovices Christi fidem invexit [] Taurini Ebroicarum apostoli solemnitas a clero et plebe Ebroicensis ecclesie adjuncta sanctorum omnium qui ei in episcopatu successerunt memoria repetitur et clauditur Sunt enim preter antiquiores et illustriores quatuor Gaudum Laudulfum Eternum et Aquilinum quorum sanctitas publicis ecclesie fastis vindicata propriis per annum diebus recolitur plures alii [] Taurini Ebroicensium apostoli et primi antistitis corpus [] Beatus autem Laudulfus ligneam in ipso loco [inventi corporis] ecclesiam extruxit cui jam ante finem septimi seculi monasterium adjunctum est cum schola in qua sanctus Leufredus litteris operam dedit Hoc monasterium deinceps per bella Normannorum destructum est expulsique monachi Ex eis nonnulli duce Guntberto episcopo Ebroicensi in Arverniam ad castrum Laudosum cum parte non modica corporis S Taurini confugerunt Inde post annos aliquot ad Gigniacum Burgundie monasterium sub beato Bernone abbate delate sunt ille reliquie ibique assiduo populorum e vicinis provinciis concursu celebratur Conversis autem ad fidem christianam Normannis Ebroicense monasterium in cujus poliandro reliqua pars corporis sancti pontificis per fideles viros defossa fuerat a Richardo gentis ipsius duce restaurari ceptum est ante annum CMXCVI Quod coruscante jam miraculis frequentioribus loco a filio ejus Richardo perfectum Fiscamnensibus monachis post ejus mortem reformandum a Roberto ejusdem fratre subjectum est Hi retectas ante aliquod tempus sancti pontificis exuvias Fiscamnum ut Ordericus Vitalis scripsit transtulerunt et aliquandiu apud se servarunt que tandem in cenobium Ebroicense retenta apud Fiscamnum aliqua parte reportate ibidem in capsa pretiosa servantur Ossa tamen quedam in incendio civitatis tempore Philippi Augusti cum capsa vetustiore sublata Guillelmo Neubrigensi teste Carnutum ad majorem ecclesiam sancte Genitricis missa sunt ubi magna populorum veneratione frequentantur Aquilinus in civitate Bajocensi nobili prosapia oriundus [] Ejus pignora cum parte corporis sancti Taurini Guntbertus episcopus Ebroicensis subtracta Normannorum adhuc paganorum furori ad Laudosum Castrum in Arvernia transtulisse scribitur que deinceps Gigniaci in Burgundia a beato Bernone abbate recepta sunt ubi hactenus honorantur