Charter Document - 03740007
Charter Number: | 03740007 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1455 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
In Elisana civitate fuerunt quatuor tantum episcopi priusquam Auscis sedes transferretur Paternus Optatus Servandus Pompidianus quorum primus Paternus scilicet prophetavit dum viveret his verbis dicens [] Quod ita factum est Procedente itaque longo tempore facta persecutione Wandalorum qui destruxerunt civitates Guasconie et civitatem Elizonam translata est sedes sicut sanctissimus Paternus prophetaverat in Villam Claram que nunc vocatur Auscia a Taurino qui fuit post quatuor prefatos quintus pontifex in Auscia civitate Ipse namque transtulit Auscis altare B Marie quod nunc cernitur attulitque quatuor sanctissimos predictos episcopos in ecclesia B Petri sepultos tumulavitque in ecclesia circa altare B Johannis Baptiste et evangeliste que nunc vocatur ecclesia S Orientii Quos post multorum annorum curricula Bernardus prior ipsius loci postea archiepiscopus Toletanus effectus in predicto loco honorifice tumulatis invenit Deinde tam episcopi quam cleri aliique viri civitatis sepulturam apud S Orientium habuerunt
Markups
Names Markup:
In Elisana civitate fuerunt quatuor tantum episcopi priusquam Auscis sedes transferretur Paternus Optatus Servandus Pompidianus quorum primus Paternus scilicet prophetavit dum viveret his verbis dicens []embed Quod ita factum est Procedente itaque longo tempore facta persecutione Wandalorum qui destruxerunt civitates Guasconie et civitatem Elizonam translata est sedes sicut sanctissimus Paternus prophetaverat in Villam Claram que nunc vocatur Auscia a Taurino qui fuit post quatuor prefatos quintus pontifex in Auscia civitate Ipse namque transtulit Auscis altare B Marie quod nunc cernitur attulitque quatuor sanctissimos predictos episcopos in ecclesia B Petri sepultos tumulavitque in ecclesia circa altare B Johannis Baptiste et evangeliste que nunc vocatur ecclesia S Orientii Quos post multorum annorum curricula Bernardus prior ipsius loci postea archiepiscopus Toletanus effectus in predicto loco honorifice tumulatis invenit Deinde tam episcopi quam cleri aliique viri civitatis sepulturam apud S Orientium habuerunt