Charter Document - 03730003

Charter Document - 03730003


Charter Number: 03730003
Cartulary Title: Le Livre Vert de la Cathédrale d'Avranches
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Rothom[agensis] archiepiscopus karisimis filiis suis Ric[ardo] episcopo Ric[ardo] decano archidiaconis et capitulo Abr[incensi] salutem in Domino graciam et benedictionem Quod ad dignitatem et incrementum sancte Matris Ecclesie pertinere dignoscitur a pastoribus et rectoribus ejus devota debet caritate suscipi et effectui mancipari verumptamen quod a pie recordationis episcopo nostro Turgigisio provide statutum est et post communi assensu capituli nostri litteris et attestationibus patris nostri Ric[ardi] episcopi et decanatu ecclesie nostre canonice confirmatum auctoritate metropolitana decernimus annuere et imperpetuum ecclesie nostre et vobis firmius corroborare Sicut enim a prefatis episcopis hoc ipsum confirmatum et cartis corroboratum est ita precipimus nostra qua preminemus auctoritate in posterum observari et nulla varietate violari hec igitur ecclesie nostre et vobis multa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi Amen Quisquis vero contra hanc nostre constitutionis paginam scienter venire temptaverit nisi pie que incepit corrigere procuraverit sciat se anathemati subiciendur et gravi jactura plectandum Ego Hugo Rothom[agensis] archiepiscopus Ego Ric[ardus] Abrinc[ensis] episcopus Ego Arnulphus Lex[oviensis] episcopus Ego Valeranus decanus Roth[omagensis] ecclesie Ego Gaufridus archid[iaconus] Ego Osmundus archi[diaconus] Ego B[er]nardus abbas Montis S[ancti] Mich[aelis] Ego Frat[er]nus abbas S[ancti] Audoeni Ego Rad[ulfus] abbas de Cruce S[ancti] Lerifridi Ego Hugo archid[iaconus] Ego Egidius archid[iaconus]

Source (click image below to view full size)