Charter Document - 03730001
Charter Number: | 03730001 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Livre Vert de la Cathédrale d'Avranches |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1134 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Rothom[agensis] archiepiscopus karissimis filiis Ricardo episcopo Ric[ardo] decano arch[idiaconis] et capitulo Abrinc[ensis] ecclesie salutem graciam et benedictionem Quod ad dignitatem et incrementum sancte Matris Ecclesie pertinere dignoscitur a pastoribus et rectoribus ejus devota debet caritate suscipi et effectui mancipari verumptamen quod a pie recordationis episcopo nostro Turgisio provide statutum est et post communi assensu capituli nostri litteris et attestatione patris nostri Ricardi de decanatu ecclesie nostre canonice confirmatum auctoritate metropolitana decernimus annuere et imperpetuum ecclesie nostre et nobis firmius corroborare Sicut enim a prefatis episcopis hoc ipsum confirmatum et cartis corroboratum est ista precipimus nostra qua preminemus auctoritate in posterum observari et nulla varietate violari hec igitur ecclesie nostre et nobis sit pax et reliqua Ricardus Dei gratia Abrinc[ensis] episcopus successoribus suis episcopis in perpetuum Nos itaque Ricardus de Suligneio ingenuo siquidem et magne frugillitatis nec minoris spe miro decanatum in honorem ecclesie nostre ab illustri et pie recordationis episcopo Turgisio cui de auctore suocessimus institutum concessimus et presentis nostri pagina scripti assensu capituli nostri firma stabilitate confirmamus Ex ut hujus decanatus institutio firmius stet inperpetuum nostri sigilli impressione communimus et episcopali auctoritate roboramus Si quis autem hanc nostri predecessoris [] Sunt autem decanatui hec aplicata ecclesia de Veim et census cimiterii et decime trium vavassorum in Veim scilicet W[i]ll[elm]i et Rog[er]i et filiorum Gir[ardi] et masura cujusdam Gir[ardi] cum decima de abbate Montis una pellicia grissata ad mensuram suppellicii decima de propriis vineis episcopi de campo Bostri in manerio Sancti Philiberti decima de molendinis de Livet et de Accurso et de Tolwio et decima nundine et decima census manerii Quibus ipse Ricardus adjecit decimam de Choeio que est de feodo fratris sui cum ejus concessione + Ego Ric[ardus] episcopus propria manu scripsi Ego Hugo Dei permissione Constanc[iensis] episcopus auditis super hoc autenticis instrumentis Abrinc[ensis] ecclesie et diligenter inspectis que in presenti pagina verbo ad verbum fideliter transcripta sunt presentem paginam sigilli mei testimonio dignum duxi communire Similiter nos Joh[anne]s episcopus et capitulum Dolen[sis] ecclesie ipsa originalia cum sigillis verbo ad verbum fideliter hic transcripta diligenter inspeximus et audivimus ad testimonium hujus veritatis sigilla nostra facientes apponi