Charter Document - 03721227
Charter Number: | 03721227 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1052 - 1057 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1408) |
Charter:
Px Hac inscriptione manifestatur Leofricum comitem et Godgivani comitissam duas villas concessisse gratia divina inspirante suorum remissione peccatorum ecclesie sancte Marie in civitate Wigorna fratribusque ibidem Deo servientibus ad usum refectorii quo pro salute animarum suarum intercessores semper existant scilicet quinque cassatos terre apud Wulfordilea et ii apud Blakewellan et curtem unum in supradicta civitate et ita he libere ad usum eorum refectorii permaneant Si quis autem hanc nostram donationem largioribus amplificare muneribus studuerit largiflua divine pietatis clementia sua in hoc seculo adaugeat bona atque post vite præsentis cursum faciat eum heredem regni celorum Quod si vero quisquam instinctu Diabolico elatus aut rerum cupiditate terrestrium inflatus hæc elemosinarum dona a sancto predicto loco conatus fuerit abstrahere excommunicatus sit ab omnipotente Deo omnium creatore et ex parte sanctissime genitricis Marie nec non sancti Oswaldi sanctarumque reliquiarum ibidem quiescentium et sit illi pars et hereditas in profundo abyssi et in locis tenebrarum et cum Juda Scariothe similem sortiatur penam gehennæ nisi penitendo Deo et hominibus satisfaciat et talibus insistere jam amplius cesset