Charter Document - 03721116

Charter Document - 03721116


Charter Number: 03721116
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Certification
Date: 1175 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Augustus II 7 (f1r)

Charter:

Reuerentissimo domino et patri A summo pontifici minimus sanctitatis sue seruus Godefridus dictus Wigornensis archidiaconus offerre domino incensum dignum in odorem suauitatis Inter cetera uirtutum indumenta que decent seruum bonum et fidelem presertim coram domino suo ualde necessarium estimo sinceritatis et ueritatis ornamentum Si quis enim huiuscemodi uestem nuptialem non habuerit non intromittatur ad nuptias sed eicietur foras nec ascendet superius ut sit honor ei coram simul discumbentibus Quia qui sine ueritate est patri familias placere non potest Ego itaque ut tamen non loquatur os meum opera hominum huius rei gratia ueritatis emulator existens ad ueritatem uocatus ueritati testimonium perhibeo ut ex temporali ueritatis exequtione ab eo qui ueritas est ueritatem mereamini mercedis eterne Nouerit itaque sanctitas uestra uerum esse quod contra scripti huius scriptum originale in uirtute sancte trinitatis sigilla tria trium personarum autenticarum ad ueritatem triplici confirmatione commendant Est autem sigillum primum illustris regis Edgari secundum Sancti Dunstani Cantuariensis Archiepiscopi tercium Alferi ducis Merciorum Sicut ex diligenti litterarum impressarum inspectione euidenter accepi Operetur igitur si uobis placet filie uestre sancte Persorensis ecclesie detrimentum intolerabile Operetur inquam infra pietatis paterne uiscera compassionem compassio restitutionem restitutio consolationem et que ex toto fere defecit quia non erat qui adiuaret nunc nunc tandem cum acceperitis tempus iustitias iudicandi sentiat prophetam esse in Israel eoque efficatius quoniam et domnus abbas et ceteri fratres inibi Deo seruientes per uite que coram Deo est sanctitatem et ab hiis qui foris sunt testimonii sani meruere celebritatem Valeat in perpetuum Sanctitas Vestra