Charter Document - 03720231
Charter Number: | 03720231 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1062 - 1066 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 1480) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f179r) eSawyer (S 1480) |
Charter:
Px Hoc indiculo declaratur quod Aldredus archiepiscopus terram x cassatorum que Heamtun vocatur in vicecomitatu Gloecestre emit x marcis auri de pecunia monasterii ipsamque terram ad viciatum monachorum in Wigornensi civitate et monasterio sancte Dei genitricis Marie Deo servientium tradidit obtestans et adjurans sub anathematis districtione ne quis eam ab ipsius monasterii sive fratrum in ipso degentium auderet diripere possessione Quod siquis Demoniis instinctu eam ab ipsorum utilitatibus vi aut aliquo ingenio diriperet sciret se eterno anathematis vinculo ligatum et cum Dathan et Abiron in inferno damnatum æternaliter luiturum nisi digna satisfactione emendaverit et a tam impiis conatibus penitendo cessaverit Hæc autem definitio confirmata atque conscripta est coram testibus quorum hic infra nomina notantur Ego Eaduuardus Anglorum Basileus hanc donationem consensi Ego Edgytha regina consensi Ego Aldredus archiepiscopus hanc meam donationem confirmo Ego Wulstanus episcopus Ego Walterus episcopus Ego Leofwinus episcopus Ego Ægelwinus abbas Ego Wilstanus abbas Ego Godricus abbas Ego Harold dux Ego Leofricus dux Ego Huhgelin minister Signum Aluuoldi Signum Wynsii Signum Esegarii Signum Brihtrici Signum Siuuardi Signum Signum Osegodi Signum Azori Signum Bertuuini Signum Earngeati Signum Orduui Cum licentia Eaduuardi regis et Haroldi ducis