Charter Document - 03720220

Charter Document - 03720220


Charter Number: 03720220
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1038
Date type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1392)
eSawyer (S 1392)

Charter:

Anno dominice incarnationis MXXXVIII indictione vi Ego Lyfingus superni rectoris fultus inmanine Wiogerna ciuitate ecclesie cum licentia Haroldi regis ac Leofrici ducis Merciorum meo fideli homini qui agonisticis noto Æthelr[] nuncupatur uocabulo ob eius fidele obsequium quandam ruris particulam v uidelicet mansas in loco quem illius terre soli cole Hyleromban et Bocttun uocitant libenti concedo animo cum omnibus ad se rite pertinentibus ut ipse uita comite fideliter perfruatur et post uite sue terminum duobus quibus uoluerit clero nonis derelinquat quibus etiam ex hac uita migiatis rus predictum ad usum primatis ecclesie in Wiogerna ciuitate restituatur immune Sit autem predicta terra libera ab omni seculari negotio tribus exceptis id est expeditione pontis arcisue edificatione sed et bis confiniis præfata circumcincta habetur + Ego Harald rex hanc præfatam donationem concessi + Ego Ælfric Christi largitione archiepiscopus caractere sancte crucis consignaui + Ego Lyfing episcopus dignum duxi + Ego Æthelstan episcopus confirmaui + Ego Duduc episcopus titulaui + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Thuni dux + Ego Odda miles + Ego Bryhtric miles + Ego Eadwine miles