Charter Document - 03720215
Charter Number: | 03720215 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0996 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 1381) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f89r) eSawyer (S 1381) |
Charter:
Domini ac redemptoris nostri universa orbis terrarum regna gubernante clementia quosdam de pulvere suscitat egenos ut sedeant cum primatibus alios vero de stercore sublevat pauperes ut teneant solium gloriæ ejus Id circo ego Ealdulf gratia Dei archipresul cum consensu et testimonio familiæ que est in Wigorna civitate quandam ruris particulam quod agnosticis Huneshom appellatur xl videlicet agros cuidam militi nomine Leofenað cum piscatione et cum omnibus ad illud rite pertinentibus perpetua largitus sum hereditate et post vite sue terminum duobus tantum heredibus immunem derelinquat Quibus defunctis ecclesie Dei in Wigorna castre restituatur þis is seo gerædnes þe Ealdulf arcebisceop hæfð geræd to setnesse þa hwile þis land unagan se þæt is þæt Leofenað and his twegen yrfewardas æfter him gesyllan ælce geare xv leaxas and þa gode þam biscope þe þonne beo into Wiogornacastre and þis beo gelæst on forme fæstenes dæg and to þam biscope gebroht Anno Incarnationis DCCCCXCVI corroborata schedula adstipulatione eorum quorum nomina subposita hic conspiciuntur Ego Ealdulfus Christi largitione archi pontifex cum caractere sancte crucis cor roboravi + Ego Æþelsige presbiter + Æþelric diaconus + Ego Ælfsige presbiter + Cineðen clericus + Ego Eadward presbiter + Wulfgar clericusr + Ego Æþelstan presbiter + Leofwine monachus + Ego Heahred presbiter + Wulfric clericus + Ego Godinge diaconus + Wulfnoð clericus + Ego Leofstan diaconus + Wulfwine clericus