Charter Document - 03720211

Charter Document - 03720211


Charter Number: 03720211
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0991
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1308)

Charter:

In nomine sancte et individuæ trinitatis Dei quicquid humana incipit machinatio inchoare oportet primitus pannorum conditori commendare quia quod divinus sermo demonstrat divino constat propalare ecce divinitas cunctis in propatulo evangelico para dignate clamat alacriter verbo imperantis dicens date et dabitur vobis Quapropter videlicet ego Oswoldus archipresul cum consensu ac licentia monasticæ conversationis sancte et intemeratæ virginis Marie cujus monasterii episcopalis cathedra constat sancto Petro apostolo Deo auctore consecrata confert fraterno concordantis familie colloqui Æþelstano valde fideliter hactenus promerenti terram quattuor manentium duobus in locis consistentem ad Suðham duas necnon et in alio loco duas ubi nuncupatur at Muctune sibi atque binis post se heredibus possidendam eam videant dominantes rationem interpositam ut Dei nutu toto mentis ac corporis conamine pontifici vera et non fraudulenta fidelitate obediant Acta est denique hæc donatio in metropoli Huicciorum Anno dominice incarnationis DCCCC[XCI] sub testimonio horum virorum quorum nomina hic infra subscribuntur + Ego Oswald archipresul hanc donationem confirmavi + Æþelstan primus + Ælfsige presbiter + Eadgar presbiter + Æþelsige presbiter + Goding diaconus + Leofstan diaconus + Æþelric diaconus + Cyneþegn clericus + Wulfgar clericus + Leofwine clericus + Wulfric clericus + Wulfwine clericus + Wulfnoð clericus + Godwine clericus