Charter Document - 03720206
Charter Number: | 03720206 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0989 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1359) |
Charter:
Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXIX nostreque redemptionis qui jura divina humanaque proprio dispensat sophismate sue creature perpetualiter ne deficiant temporalem atque eternam administrat alimoniam In cujus onamate Ego Oswaldus Divina favente clementia archiepiscopus quandam particulam telluris de monasterio Sancte Marie in Wigorna castello videlicet unam mansam et dimidiam in loco nuncupante norðtun hyrestano condonavi meo utique ministro In ea quippe ratione ut ipse habeat et bene perfruatur et post se duobus quibus cumque voluerit derelinquat heredi Sit autem terra illa libera ab omni mundialis rei negotio præter pontis et arcis restaurationem et communem expeditionem contra hostes Istis astipulatoribus corroborata est hæc donatio quorum nomina in præsenti pagina luculentissimis caraxantur apicibus Ego Oswaldus Christi largitione archipresul caracterem salvifice crucis impressi + Ego Æþelstan primus + Ego Wulfward diaconus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Cyneþeng clericus + Ego Eadgar presbiter + Ego Wulfgar clericus + Ego Wistan presbiter + Ego Leofwine monachus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Wulfgar clericus + Ego Æþelstan presbiter + Ego Ælfnoð clericus + Ego Godinge diaconus + Ego Wulinoth clericus + Ego Leofstan diaconus + Ego Wulfwine clericus