Charter Document - 03720205
Charter Number: | 03720205 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 1358) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f93v) eSawyer (S 1358) |
Charter:
Christo creaturarum propriarum omnia ubique regna suo in in mensura et pondere disponente sophismate Sanctarum præcipui Scripturarum oratores hæc statuerunt dogmatibus quatenus quicquid mortalium vellent addere necessitatibus litterarum apicibus necteretur ne forte in posteris rationes ad invicem compactas oblivio sive potius insidiosa fraus deleat succedentium Propter quod ego Oswaldus largiflua Dei clementia archipresul quandam ruris culi partem tres videlicet mansas et dimidiam in loco quem illius terre soli culi Cloptun vocitant et vi æchras mæðpan for ongean þa mylne at Eanulfestune et healthe mylene at Bluntesige into Cloptune libenti concedo animo cum omnibus ad eum utilitatibus rite pertinentibus cum consulto atque permissione venerabilis Wigornensium familiæ Eadric meo vi delicet ministro pro ejus humili subjectione atque famulatu ut vita comite illo feliciter absque ullius refragatione perfruatur duobusque quibus cumque decreverit post metam proprii evi clero nonis relinquat reddatur antique matri Sancte Marie Dei basilice Sit autem hoc predictum liberum ab omni mundiali servitio cum campis pratis pascuis excepta sancte Dei basilice suppeditatione ac ministratione Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXVIII carax atta est ista cartula his testamentorum astipulatoribus quorum nomina in subsequentibus particulata paginis aperte videntur + Ego Oswaldus largione archi pontifex cum caractere sancte crucis corroboravi + Ego Æþelstan primus + Ego Ælfsinus presbiter + Ego Æþelsige presbiter + Ego Cyneþeng clericus + Ego Eadgar presbiter + Ego Wulfgar clericus + Ego Wistan presbiter + Ego Oswig monachus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Leofwine monachus + Ego Æþelstan presbiter + Ego Wulfric clericus + Ego Godinge diaconus + Ego Ælfnoð clericus + Ego Leofstan diaconus + Ego Wulnoð clericus + Ego Wulfweard diaconus + Ego Wulfwine clericus