Charter Document - 03720204

Charter Document - 03720204


Charter Number: 03720204
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0988
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1357)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f58v)
eSawyer (S 1357)

Charter:

Omnis usie opifici sit laus Deo patri ejusque unigenito cum Sancto Spiritu qui vetiti ligni malo perditum crucis patibulo redemit genus humanum cujus benignissime miserationis opere creati mortis secunde pena que primi parentis incuria contigit evadere multimodis speramus Ipsius itaque annuente clementia Ego Oswaldus archiepiscopus pontificali utique usus licentia ut antecessores mei fecerunt prebeo cuidam meo fideli nomine Æþelweard unam videlicet mansam et dimidiam in loco qui dicitur at Uptune ea vero ratione ut habeat et perfruatur dies suos et post vite sue terminum duobus tantum heredibus inmunem derelinquat quibus defunctis ecclesie Dei in Wigorne castre restituatur Sit autem terra illa libera ab omni mundiali servitio præter pontis arcisve restaurationem et communem contra hostes expeditionem Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXVIII scripta est hæc schedula et confirmata sub testimonio quorum hic infra subscribuntur + Ego Oswaldus archipresul signaculum deifice crucis propriis digitulis inpressi atque corroboravi + Ego Æþelstan primus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Eadgar presbiter + Oswig monachus + Ego Wistan presbiter + Cyneþeng clericus + Ego Æþelsige presbiter + Wulfgar clericus + Ego Æþelstan presbiter + Leofwine monachus + Ego Godinge diaconus + Wulfric clericus + Ego Leofstan diaconus + Wulfnoð clericus + Ego Æþeric diaconus + Wulfwine clericus + Ego Wulfweard diaconus