Charter Document - 03720203

Charter Document - 03720203


Charter Number: 03720203
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0988
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1356)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f93r)

Charter:

Domini ac redemptoris nostri universa orbis terrarum regna gubernante clementia quosdam de pulvere suscitat egenos ut sedeant cum primatibus alios vero de stercore sublevat pauperes ut teneant folium gloriæ ejus Id circo Ego Oswaldus gratia Dei annuente episcopali sublimatus in sede que est in Wigornensi monasterio quod est situm intra fines Merciorum nec minus archipresulatus adeptus culmen in Eboraca norðan hymbrorum civitate largior cuidam ministro meo nomine Æþelstan tres mansas ruris ubi dicitur at Clifforda vita trium hominum cum pratis pascuis et aquis Finitoque illorum vite curriculo ad usum primatis in Wigorna castre redeat immunis ecclesie Sit autem terra illa libera ab omni mundiali negotio præter pontis arcisve restaurationem et communem publice rei expeditionem Si quis vero huic nostre donationi aliquid falsitatis vel contradictionem machinatus fuerit deleatur memoria ejus de terra viventium et nomen ejus non requiratur a generatione in generationem ðis syndan ða landgemæru into Clifforda Of Strætforda ondlong ðære mycelan stræte Of ðære stræte on ruggan sloh Andlang broces on ðone grenan weg Andlang ðære dene ðæt on bromhlinc Of bromhlince andlang ðære dene innan Sture Andlang Sture ðæt cymð innan Afene Andlang Afene ðæt est innan Strætforda Mid were and mid mylene ge inner ge utter swa to ðæm þreom hidan gebyrige Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXVIII corroborata est hæc fcedula adstipulatione eorum quorum nomina subposita hic conspiciuntur + Ego Oswaldus Christi largione archi pontifex cum caractere sancte crucis corroboravi + Ego Æþelstan primus + Ego Æþeric diaconus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Oswig monachus + Ego Eadgar presbiter + Ego Cyneþeng clericus + Ego Wistanus presbiter + Ego Wufgar clericus + Ego Æþelsige presbiter + Ego Leofwine monachus + Ego Æþelstan presbiter + Ego Wulfric clericus + Ego Godinge diaconus + Ego Wulfnoð clericus + Ego Leofstan diaconus + Ego Wulinoth clericus + Ego Wulfweard diaconus + Ego Wulfwine clericus