Charter Document - 03720202
Charter Number: | 03720202 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0988 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 1355) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f82r) eSawyer (S 1355) |
Charter:
Anno dominice incarnationis DCCCCLXVIII Ego Oswold Wiogurnæ urbis antistes duas mansas at Bradanbeorhge et at Holenfesten nepoti meo Ælfwino duobusque post se quibus voluerit hæredibus libens impertior et deinde ad usum præfatæ urbis episcopi redeat Nam clerici ejus urbis captu tres mansas at Spæclea pro illa que dicitur at Bradanbeorhge et at Holenfesten receperunt ut quamdiu vitalis flatus alicui eorum superfuerit habeant et possideant et deinceps ad usum ordine præfato revertatur præsulis Hæc autem in ea facta sunt [] ratione ut annis singulis pastione adveniente centum porcos usui eorum necessarios sine alicujus contradictione pascantur Sancta Maria et sanctus Michahel cum sancto Petro et eallum Godes halgum gemiltsie þis haldendum gif hwa butan gewyrhtum hit abrecan wille God hine to rihtere bote gecerre gif he þænne nylle hæbbe him wið God gemæne on þam ytemestan dæge þisses lifes Hii sunt testes huius reconciliationis quorum infra nomina notantur Ego Oswaldus archi pontifex consensi et subscripsi Ego Oswig + Ego Æþelstan primus + Ego Ælfsinus presbiter + Ego Æþelstan secundus + Ego Eadgar presbiter + Ego Wistan presbiter + Ego Æþelsige presbiter + Ego Cyneþeng clericus + Ego Wulfgar clericus + Ego Godinge diaconus + Ego Leofstan diaconus + Ego Wulfward diaconus + Ego Æþeric diaconus + Ego Leofwine clericus + Ego Ufic clericus + Ego Wulfnoð clericus + Ego Wulfwine clericus