Charter Document - 03720200

Charter Document - 03720200


Charter Number: 03720200
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0987
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1354)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f97v)
eSawyer (S 1354)

Charter:

Regnante in perpetuum Domino nostro Ihesu Christo cujus Incarnationis sic humane anni laterculo DCCCCLXXXVII indictei vero xv Ego Osvvaldus archiepiscopus cum licentia illius familiæ que sita est in Wiogornacastre terram v manentium ubi ruri culi Golthora dicunt Leofward fideli meo homini tradendo concedo sibi dies suos perfruendum et post se uni heredi tradendum ea tamen conditione interposita ut ipse mihi subditus sit qui tunc terram habeat quam diu vixerim et semper possessor terre illius reddat tributum ecclesiasticum quod circ sceat dicitur to Pirigtune et omni anno unus ager inde aretur to Pirigtune et iterum metatur et suus heres veram amicitiam habeat cum Domino ecclesie Sin autem sit terra in potestate illius ecclesie ipse etiam Leofward mihi tradidit decem libras ut sibi suique heredi eo liberius possideatur et nunc in omnipotentis nomine præcipiendo obsecro ut ex utraque parte ista traditio vel conditio conservetur et conservantibus hoc divina clementia multiplicetur + Ego Osuuald archiepiscopus hanc meam donationem propria manu confirmo et subscribo + Ego Æthelstan presbyter + Ego Ælfsige presbyter + Ego Eadgar presbyter + Ego Wistan presbyter + Ego Æthelsige presbyter + Ego Æthelstan presbyter + Ego Godinge diaconus + Ego Leofstan diaconus + Ego Wulfward diaconus + Ego Æthelric diaconus + Ego Cynethegn clericus + Ego Wulfgar clericis + Ego Leofwine clericis + Ego Oswig clericus + Ego Wulfric clericus + Ego Wulinoth clericus + Ego Wulfvine clericus