Charter Document - 03720196
Charter Number: | 03720196 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0985 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1351) |
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Ihesu Christo per universa quadrifluo orbis climata Anno ejusdem Incarnationis DCCCCLXXXV Ego Oswaldus Wigornensis ecclesie sedem episcopalem gerens trado cuidam meo familiari amico nomine Leofwine ejus bene promerentibus meritis dimidiam manentem ex septemtrionali plaga ville qui dicitur Heortlaforda tempore quo vixerit et post se duobus derelinquat heredibus Quibus ex ac vita sublatis restituatur supra memorate ecclesie Sit autem terra illa libera ab omni secularis rei negotio præter pontis arcisve restaurationem et contra hostes communem expeditionem ðis syndon ða gemæru ðe to ðisson londe gebyriað ærest of Sture on ða dic at suð dene Ondlong dices to ðæm heafdum A be ðæm heafdum on þreo hlawas Of þreom hlawan in ðone weg Ondlong weges ðæt on ða aldan stræte Ondlong ðære aldan stræte ðæt hit cymeð to Heortlaforda Of Heortlaforda ðæt est on Sture Hi sunt testes et consentientes quorum infra nomina notantur Ego Osuualdus arche pontifex confirmavi et subscripsi