Charter Document - 03720193

Charter Document - 03720193


Charter Number: 03720193
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0984
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1348)
Cotton MS Tiberius A XIII (f72v)

Charter:

Regnante Domino nostro Ihesu Christo anno ejusdem Domini Incarnationis DCCCCLXXXIIII regni vero regis nostri Æþelneði anno quinto Ego Oswoldus divina largiente clementia Eboracensis ecclesie archiepiscopus non minus episcopalem adeptus sedem que est in Wigorn monasterio in regione Merciorum cuidam consanguineo meo nomine Eadwig pro ejus humillima obedientia et conjugi ejus nomine Wulfgifu trado in possessionem perfruendam terram trium mansarum in loco ubi dicitur Wulfringtune diebus quibus vixerint Quod si viri vite decursus super transcenderit conjugis sue terminum sit ipse primus terre ipsius possessor Si autem ipsa virum supervixerit maneat ipsa prima ejusdem telluris heres et post se si prolem habuerint posteritati relinquant Si vero non habuerint duobus quibus voluerint heredibus qui diutius manserit post se derelinquat Sit autem terra illa libera ab omni secularis rei negotio præter pontis et arcis restaurationem et contra hostes expeditionem Scripta est autem hæc cartula et corroborata virorum nominibus que hic infra signo crucis Christi prænotata esse conspiciuntur ðis syndon ðara twegra hida landgemæru to Wulfringtune ærest of ymelmore up ondlong holan broces ðæt it cymeð to Monninghæma dice And swa ondlong ðæs dices ðæt on ðone salt herpað And swa ondlong ðæs herpaðes ðæt on saltere dene Ondlong ðære dene on ðone herpað be westan fugelmære Ondlong ðæs herpaðes on saltere wellan Of saltere wellan eastriht on salt broc And swa ondlong salt broces est on hymelmor at Wuduforda