Charter Document - 03720191

Charter Document - 03720191


Charter Number: 03720191
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0983
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1345)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f87v)
eSawyer (S 1345)

Charter:

Domini ac redemptoris nostri universa orbis terrarum regna gubernante clementia quosdam de pulvere suscitat egenos ut sedeat cum primatibus alios vero de stercore sublevat pauperes ut teneant folium gloriæ ejus Ex quibus licet indigno mihi archipresuli Oswaldo tantum sue misericordiæ impartire dignatus est munus ut præter spem basilicam quam in episcopatu nostro scilicet in piogonensi monasterio in honore genetricis Dei Marie constitui ad finem usque perducerem anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXIII Quo scilicet anno ego supradictus Oswaldus contuli cuidam consanguineo meo nomine Gardulfo v mansas ruris ubi dicitur at lenc vita trium hominum sub testimonio Ælphere ducis Merciorum cum pratis pascuis atque silvis Ipsam autem terram omnibus diebus vite sue possideat quod si ei super vixerit conjux sua si in viduitate manere decreverit vel magis nubere voluerit ei tamen sic viro qui episcopali dignitati supradicte ecclesie sit subjectus eandem tellurem in hereditate accipiat Quod si filium eis Deus donaverit tertius possessor accedat Sin autem proles defuerit et ex alio viro genuerit id est fiat Hisque ab hac vita subtractis restituatur ecclesie supra memorate Sit autem tellus ipsa libera ab omni mundiali negotio præter pontis arcisve restaurationem et communem publice rei expeditionem Si quis vero huic nostre donationi aliquid falsitatis vel contradictionis machinatus fuerit deleatur memoria ejus de terra viventium et nomen ejus non requiratur a generatione in generationem Corroboratur denique hæc cartula adstipulationem eorum quorum nomina subposita hic conspiciuntur + Ego Oswaldus Christi largitione arche pontifex cum caractere sancte crucis corroboravi