Charter Document - 03720189
| Charter Number: | 03720189 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Worcester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 0982 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 1344) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f113r) |
Charter:
Px Æterno genitore cum indita prole sanctoque paraclyto in tribus tripudiante personis atque in una usia deifice omnia seculorum jura sola sua gubernante potentia Cujus sermo est quicquid mortalium subjacet visibus nec non queque clandestinis nature clausulis hominum abduntur obtutibus In cujus onomate Ego Oswaldus Dei munificentia archipresul modicam telluris particulam id est unam mansam spontanea concessi donatione meo fideli artifici pulthelm utenti vocita mine pro ejus humili famulatu atque studio dignos pretio ut quamdiu vita illius comes fuerit libere habeat beneque perfruatur et post metam proprii evi cuicumque decreverit relinquat heredi post cujus terminum pristine sancte Dei genetricis ecclesie inmunis restituatur Scripta est autem hæc cartula anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXXII his testibus consentientibus quorum nomina inferius scripta cernuntur Ego Oswaldus archipresul donavi + Ego Winsinius primus consensi + Ego Ælfsinus presbiter + Ego Eadweard presbiter + Eadgar presbiter + Ego Æþelstan presbiter + Wistan presbiter + Cynestan clericus + Ego Wulfweard diaconus + Wulfstan clericus + Ufic clericus + Ego Godinge diaconus + Wulnoð clericus + Tuna clericus + Ego Æþeric diaconus + Wulfwine clericus + Ego Leofstan diaconus + Godwine clericus
