Charter Document - 03720186

Charter Document - 03720186


Charter Number: 03720186
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0980
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1341)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f98v)

Charter:

Christo creaturarum propriarum omnia ubique regna suo in mensura et pondere disponente sophismate sanctarum præcipui Scripturarum oratores hoc statuerunt dogmatibus quatenus quicquid mortalium vellent addere necessitatibus litterarum apicibus necteretur ne forte in posteris rationes ad invicem compactas oblivio sive potius insidiosa fraus deleat succedentium Propter quod ego Oswaldus Domini nostri providentia arche pontifex aliquam telluris partem at bunnyncg pynde cuidam tribuo militi Ælfweard utenti nomine tali scilicet conditione ut ipse vita comite habeat et bene perfruatur post terminum vero proprie vite nulli præfatum rus commendet nisi militi meo Eadwine appellamini si ipse tunc temporis superstes vixerit Et ipse uni e duobus suis fratribus quem elegerit derelinquat post se Deinceps reddatur antique matri Sancte Marie Dei genetrice basilice Maneat igitur prænominata tellus libera ab omni mundialium servitute tributorum exceptis Sancte Dei ecclesie necessitatibus atque utilitatibus Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXX caraxata est ista cartula his testamentorum astipulatoribus quorum nomina in subsequentibus prætitulata paginis aperte videntur + Ego Oswaldo Christi dapsilitate ecclesia archas cum crucis caractere con sigillave + Wynsige presbiter + Eadweard presbiter + Ælfsige presbiter + Wulfheah presbiter + Kyneþegn clericus + Æþelstan presbiter + Ælfnoð clericus + Wulfward diaconus + Æþelwold clericus + Cynestan clericus + Wulfhun clericus + Æþeric diaconus + Godinge diaconus + Eadwine clericus + Leofstan diaconus + Æþelsige diaconus + Leofwine clericus + Wulfgar clericus + Ælfstan clericus