Charter Document - 03720185

Charter Document - 03720185


Charter Number: 03720185
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0979
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1340)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f99r)
eSawyer (S 1340)

Charter:

Alma et individue ubique in localiter regnante Trinitate nec ne Æthelneth albescente ac favente per omniparentis nutum totius Albionis basileo Ælphere que Merciorum comite consentiente Ego Oswaldus largiflua Dei clementia archipresul quandam ruris culi partem tres scilicet mansas in loco quem illius terre soli culi Degiles Ford vocitant libenti concedo animo cum omnibus ad eum utilitatibus rite pertinentibus cum consultu atque licentia venerabilis Wiogornacastre familiæ Æthelmund meo videlicet carnaliter fratri pro ejus humili subjectione atque famulatu ut vita comite illo feliciter perfruatur absque ullius refragatione duobusque quibus cumque decreverit post metam proprii evi clero nonis relinquat finitoque illorum vite curriculo ad usum primatis in Wiogornacastre redeat inmunis ecclesie Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali servitio cum campis silvis pratis pascuis excepta Sancte Dei basilice suppeditatione ac ministratione Hoc quippe per omni patrantis nostri salvatoris flagito ac omnimodo posco majestatem ut nemo nostrorum successorum alicujus suasione hanc nostram flocci pendat vel inmutet dona tuniculam Si quis autem contumax ac rebellis hoc nostrum donum decreverit perversa frangere mente sciat sese subinde dampnandum in tremendi examinis die ex auctoritate principis apostolorum Petri turturibusque tradendum satellitibus nisi in hac vita prius Deo hominibusque congrua emendaverit satisfactione ðis syndan ða landgemære into Dæglesforde ærest on Bladene be westan tune and be norðan andlang ðæs sices to bægenwelle Of bægenwelle up to cynges ferdstræte Andlang stræte to dunemannes treowe Of dunemannes treowe andlang strete east to Nunnena beorge Of ðam beorge west to Babban beorge Of ðam beorge est into Bladene be Suðantune Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXXIX indict vii scripta est hæc cartula his testibus astipulantibus quorum nomina infra crassata cernuntur + Ego Osvualdus Christi largitione archi pontifex cum caractere sancte crucis corroboravi + Wynsige presbiter + Wulfweard diaconus + Wulfric presbiter + Æþeric diaconus + Ælfsige presbiter + Kyneþegn clericus + Eadgar presbiter + Wulfhun clericus + Wistan presbiter + Leofwine clericus + Eadweard presbiter + Wulfgar clericus + Æþelstan presbiter + Ælfstan clericus + Ælfgar diaconus + Cynestan clericus + Godinge diaconus + Eadwine clericus + Leofstan diaconus + Æþelwold clericus + Ælfnoð clericus + Æþelsige diaconus + Ufic clericus + Wulnoð clericus