Charter Document - 03720175
| Charter Number: | 03720175 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Worcester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 0977 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 1333) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f91v) |
Charter:
Anno dominice incarnationis DCCCCLXXVII Ego Osuuald superni rectoris fultus inuamine præsul cum licentia Eaduuardi regis Anglorum ac Ælfhere ducis Merciorum uni ministro meo qui agnoscitis noto Cynulf nuncupatur uocabulo ob eius fidele obsequium quandam ruris particulam uidelicet mansam quod solito uocitatur nomine at Eastune cum omnibus ad se rite pertinentibus liberaliter concessi ut ipse uita comite fideliter perfruatur et post uite sue terminum duobus quibus uoluerit clero nonis derelinquat quibus etiam ex hac uita migratis rus predictum cum omnibus utensilibus ad usum primatis ecclesia dei in Wiogornacestre restituatur immune His metis præfatum rus hinc inde giratur + Ego Oswald archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Wynsige monachus + Ego Wulfheh monacchus + Ego Æthelstan monachus + Ego Ælthsige monachus + Ego Æthelstan monachus + Ego Wulfweard monachus + Ego Eadwine clericus + Ego Godinge clericus + Ego Ælfstan clericus + Ego Ælfsige monachus + Ego Leofwine monachus + Ego Ælfgar monachus + Ego Æthelric monachus + Ego Brihstan clericus + Ego Eadweard clericus + Ego Æthelwold clericus + Ego Ælfstan clericus + Ego Wulfnoth clericus + Wulfric clericus + Cynetheng clericus + Wulfhun clericus + Eadgar presbyter + Wulfgar clericus + Leofstan diaconus + Tuna clericus + Cynstan clericus + Wunstan clericus
