Charter Document - 03720155

Charter Document - 03720155


Charter Number: 03720155
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 0967
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1315)
eSawyer (S 1315)

Charter:

Anno dominice incarnationis DCCCCLXVII Ego Oswold Wiogurnæ urbis antistes duas mansas at Bradanbeorh et at Holenfesten germano meo Osulfo duobusque post se quibus voluerit heredibus libens impertior et deinde ad usum præfatæ urbis episcopi redeat Nam clerici ejus urbis camptu tres mansas at Speclea pro illa que dicitur at Bradanbeorh et at Holenfesten receperunt ut quamdiu vitalis flatus alicui eorum superfuerit habeant et possideant et deinceps ad usum ordine præfato revertatur præsulis Hæc autem in ea facta sunt racione ut annis singulis pastione adveniente centum porcos usui eorum necessarios sine alicujus contradictione pascantur Sancta Maria et Sanctus Michel cum sancto Petro et allum Godes halgum gemiltsien ðis haldendum gif hwa butan gewyrhtum hit abrecan wille God hine to ryhtere bote gecerre gif he ðonne nelle hæbbe him wið God gemæne on ðam ytemestam dæge ðyses lifes Hii sunt testes huius reconciliationis quorum infra nomina notantur + Wulfric mæssepreost + Ælfred clericus + Byrhstan clericus + Ufic clericus + Eadgar mæssepreost + Wulfhun clericus + Wulfgar clericus + Wulfeh clericus + Æþelstan mæssepreost + Ælfstan clericus + Ælfgar clericus + Leofwine clericus