Charter Document - 03720151

Charter Document - 03720151


Charter Number: 03720151
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 751)

Charter:

Px In nomine Dei omnipotentis cuncta creantis atque celestia et terrestria jure regentis qui solus per sæcula regnat rex regum et dominus dominantium Ego Eadgar sua munificentia basileos Anglorum et rex atque imperator sub ipso domino regum et nationum infra fines Brittaniæ commorantium cogitans disposui ex opibus mihi a Deo concessis meos fideles ministros cum consilio optimatum meorum ditare litterisque ad posteritatis memoriam bene gesta et regalia dona ut lex expetit confirmare Vnde cum præsentis codicelli indiculo Anno dominice incarnationis DCCCCLXVII Indictione x regno vero mei xiii meo fideli ministro Brihtnotho quamdam telluris partem scilicet ii mansas illo in loco qui a soli colis antiquo vocabulo at Suthtune et at Bicanmersce nominatur Tali autem tenore hoc præfatæ munificentiæ meæ munus tradenda concessi ut possideat et libere perfruatur quam diu vixerit cum omnibus utensilibus que Deus cælorum illic creavit tam in notis causis quam in non notis modicis et magnis campis pascuis pratis Et post quam viam universæ carnis adierit succedentium sibi cuicumque heredi voluerit æternaliter derelinquat Sit autem terra hæc libera ab omni fiscali tributo et ab omni sæcularium servitutum onere perpetualiter absoluta præter arcis et pontis instruccione et expeditione Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Ærets of bucgan stræt on ða ealdon dic Of þære ealdan dic a æfter furan on risc hriðig Of risc hriðie est æfter furan on turf leo Of turfhleo æfter heafdan est andlang fur on pyde wyllan Of pydewyllan andlang weges to þam þeof denne þæt est on bucgan stræt Of þære stræt andlang fura on hengestes broc andlang brokes on fildena wyllan Of fildena wyllan a andlang furan oð hit cymþ est on bucgan stræt Ego autem Brihtnoðus hoc domini mei donum et regalem munificentiam cum filio meo quem ad serviendum Deo Osuualdo archiepiscopo commisi pro remedio animæ ipsius domini mei regis et pro salute animæ meæ Deo et sanctæ Marie ad usus servorum Dei habitantium in monasterio ejusdem sanctæ Dei genitricis quod est in Wigornacestre condono ea libertate qua michi a rege donata est cum ipsius libertatis cyrographo ipso domino meo rege consentiente et hanc meam donationem sua auctoritate corroborante in testimonio episcoporum ac ducum subtitulatorum cæterorumque optimatum suorum Si quis autem demoniis instinctu hanc nostram donationem violare vel infringere temptaverit disperdet illum Deus nisi resipiscat et ad satisfactionem veniat Ego Eadgar rex Anglorum hanc meam munificentiam et mei ministri donationem signo sanctæ crucis confirmavi Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus ejusdem regis benivolentiam confirmavi Ego Osuualdus archiepiscopus confirmavi Ego Alfstanus episcopus confirmavi Ego Atheluuold episcopus confirmavi Ego Sideman episcopus confirmavi Ego Kyneuuard episcopus confirmavi Ego Theodred episcopus confirmavi Ego Alfric abbas subscripsi Ego Ascuui abbas subscripsi Ego Athelgar abbas subscripsi Ego Osgar abbas subscripsi Ego Alfere dux Ego Atheluuine dux Ego Brihtnoth dux Ego Atheluuard dux Ego Brihtnoð minister Ego Alfelm minister Ego Siric minister Ego Alfsi minister Ego Uulfsi minister Ego Athelric minister