Charter Document - 03720147

Charter Document - 03720147


Charter Number: 03720147
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0964
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1368)

Charter:

Indiculum Libertatis de Osvvaldes Lavves Hundred Domino meo karissimo regi Anglorum Edgaro Ego Oswaldus Wigornensis ecclesie episcopus omnium que mihi per ipsius clementiam munerum tradita sunt apud Deum et apud homines gratias ago Igitur si Dei misericordia suppeditet coram Deo et hominibus perpetualiter ei fidelis permanebo reminiscens cum gratiarum actione largifluæ benignitatis ejus quia per meos illud quod magnopere expetebam mihi concessit internuntios id est reverentissimum Dunstanum archiepiscopum et venerandum Atheluuoldum Wintonie episcopum et virum magnificum Brihtnothum comitem quorum legatione et adjutorio meam et sanctæ Dei ecclesie querelam suscepit et secundum consilium sapientum et principum suorum juste emendavit ad sus tentamen ecclesie quam mihi benigne et libens regendam commisit Quare quo modo fidos mihi subditos telluri bus que meæ traditæ sunt potestati per spatium temporis trium hominum id est duorum post se heredum condonarem placuit tam mihi quam ipsis fautoribus et consiliariis meis cum ipsius domini mei regis licentia et attestatione ut fratribus meis successoribus scilicet episcopis per cirographi cautionem apertius enuclearem ut sciant quid ab eis extorquere juste debeant secundum conventionem cum eis factam et sponsionem suam unde et hanc epistolam ob cautele causam componere studui ne quis maligne cupiditatis instinctu hoc sequenti tempore mutare volens abjurare a servitio ecclesie queat Hæc itaque conventio cum eis facta est ipso domino meo rege annuente et sua attestatione munificentiæ suæ largitatem roborante et confirmante omnibusque ipsius regiminis sapientibus et principibus attestantibus et consentientibus hoc pacto eis terras sanctæ ecclesie sub me tenere concessi Hoc est ut omnis equitandi lex ab eis impleatur que ad equites pertinet et ut pleniter persolvant omnia que ad jus ipsius ecclesie juste competunt scilicet ea que Angliæ dicuntur ciric sceott et toll id est thelon et tacc id est swin sceade et cætera jura ecclesie nisi episcopus quid alicui eorum perdonare voluerit seseque quamdiu ipsas terras tenent in mandatis pontificis humiliter cum omni subjectione perseverare etiam jure jurando affirment Super hæc etiam ad omnis industrie episcopi indigentiam semetipsos præsto impendant equos præstent ipsi equitent et ad totum piraticum opus ecclesie calcis atque ad pontis edificium ultro inveniantur parati Sed et venationis sepem domini episcopi ultronei ad ædificandum repperiantur suaque quandocumque domino episcopo libuerit venabula destinent venatum insuper ad multas alias indigentiæ causas quibus opus est domino antistiti sepe frunisci sine ad suum servitium sive ad regale explendum semper illius arche ductoris dominatui et voluntati qui episcopatui præsidet propter beneficium quod illis præstitum est cum omni humilitate et subjectione subditi fiant secundum ipsius voluntatem et terrarum quas quisque possidet quantitatem Decurso autem præfati temporis curriculo videlicet duorum post eos qui eas modo possident heredum vite spatio in ipsius antistitis sit arbitrio quid inde velit et quomodo sui velle sit inde ita stet sive ad suum opus eas retinere si sic sibi utile judicaverit sine eas alicui diutius præstare si sic sibi placuerit velit ita dumtaxat ut semper ecclesie servitia pleniter ut præfati sumus inde persolvantur Ast si quid præfatorum delicti prævaricantis causa defuerit virum prævaricationis delictum secundum quod præsulis jus est emendet aut illo quo antea potitus est dono et terra careat Si quis vero diabolo instigante quod minime optamus extiterit qui per nostrum beneficium æcclesiam Dei fraude seu vi sua possessione aut servitio debito privare temptaverit ipse nostra omnique benedictione Dei et sanctorum ejus privetur nisi profundissima emendatione istud corrigere studeat et ad pristinum statum quod de fraudavit redigat Scriptum est enim raptores et sacrilegi regnum Dei non consequentur Nunc autem propter Deum et Sanctam Mariam in cujus nomine hoc monasterium dicatum est moneo et præcipio ut nullo modo quis hoc prævaricare audeat sed sicut a nobis statutum est ut præfati sumus perpetualiter maneat Qui custodierit omni benedictione repleatur qui vero infringeret maledicetur a domino et ab omnibus sanctis Amen Gratanter reverentissime domine quo tantis tue donis clementiæ secundum quod totius creatoris cosmi est velle præditus sum mee operam voluntatis ut pro te tuisque Deum jugiter interpellem devotus impendam meosque successores ad hoc hortari studebo ut domini misericordiam pro te deprecari non desinant ut Christus pace qui perhenni regnat æthrali in arce te consortio dignum haberi dignetur sanctorum omnium in aula celesti Valeat in ævum qui hoc studuerit servare decretum Harum textus epistolarum tres sunt ad preti tutationem et ad signum una in ipsa civitate que vocatur Wigraceaster altera cum venerabili Dunstano archiepiscopo in Cantuaria tertia cum Atheluuoldo episcopo in Wintonia civitate