Charter Document - 03720138
Charter Number: | 03720138 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 0962 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 1301) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f68v) eSawyer (S 1301) |
Charter:
Ego Osuuald gratia Dei episcopus cum consensu ac licentia Eadgari regis Anglorum et Ælfhere ducis Merciorum quandam ruris particulam quod agnoscitis Beonetlæage appellatur ii videlicet mansas cuidam ministro meo nomine Eadmær cum omnibus illud rite pertinentibus quattuorque vascula ad coctionem salis on uppic et silvam necessariam on Bradanlæge ad illam præparationem salis pertinentes perpetua largitus sum hereditate et post vitæ sue terminum duobus tantum heredibus immunem derelinquat quibus defunctis ecclesia Dei in Wiogorna castra restituatur Sit autem terra ista libera omni regi nisi ecclesiastici censi id est duos modios de mundo grano et nichil foras ad penam Þis synd þa lond gemæru to beonetlæge ærust of sæuerne on bæle onlong bæle on siht forð of siht forð on bærbroc of bær broce on þa aldan dic onlong dices on hiort burnan ondlong hiort burnan neoþan to heafne hrycge þæt swa norð rihð est on bæle on þa dic onlong ðære dic in doferic ondlong doferices on sæuerne ondlong sæuerne est on bæle Anno dominice incarnationis DCCCCLXII scriptum est hæc carta is testibus consentientibus quorum inferius nomina notantur Eadmær wæs se forma man and Wulfrun is þe oðer + Ego Wulfric presbiter + Ego Ælfric presbiter + Ego Eadgar diaconus + Ego Ælfred clericus + Ego Kynstan clericus + Ego Eadwine clericus + Ego Wulfhun clericus + Ego Cynsige clericus + Ego Æþelstan clericus + Ego Cyneþegn clericus + Ego Wulfgar clericus + Ego Byrhstan clericus + Ego Wistan clericus + Ego Wulfheah clericus