Charter Document - 03720129
Charter Number: | 03720129 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0929 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 402) |
Charter:
Culmen catholice fidei quod Deus est teste clavigero qui portam pulsantibus nutu Deificæ trinitatis in arce pandit Bethleemita cunctis sanum sapientibus sententiam dat euuangelico paradignate taliter dicens Qui non renuntiat quod possidet sinistram vertendo in dexteram esse et reliqua id est subsidia præbens postulantibus quia manus Lazari est gazophilatium Christi Qua de re ego Æþelstan Dei providentia gubernante rex Anglorum cum mihi indigno et absque ulla meritorum prærogativa et ineffabilis Dei clementia regalem dignitatis honorificentiam contulisset utile mihi fore mente præcogitavi ut aliquid ex percepti mundanis regni distributione pro eterna salute animæ meæ quamvis minus dignum ad ecclesiastice liberalitatis servitium expenderim atque ideo terram v cassatorum id est vicum qui nominatur Eatun juxta flumine Cearwellan cum consensu et licentia venerabilium episcoporum ac principum meorum quorum infra signa et nomina conscriptas demonstrabo libenter pro domino ad æcclesiam Dei genetricis Marie que sita est in Weogorna civitate in perpetuum perdonabo Pax servantibus et custodientibus hanc nostram donationem et libertatem contradicentibus vero et negantibus atque frangentibus deleantur nomina eorum de libro vite et cum justis non scribentur et cum Juda traditore Dei sint damnati in eternum nisi ante hic emendaverit Scripta est hæc cartula anno dominice incarnationis DCCCCXXVIIII ac sexto regno Æþelstani regis Christo Jhesu gubernante renovando in melius cum senatorum signaculo confirmavit + Ego Æþelstan rex sceptris fretus regalibus hanc cartam signavit cum manibus + Wulfhelm archiepiscopus cum ceteris presulibus Ælwino Ðeodredo Freoðestano Sigehelmo Wynsigio Beorneho Eadgaro Ælfeho Odano consignavit Osferð comes cum ducibus ac ceteris optimatibus þis sind þa land gemæro to eatune þæt is þonne ærest from wifeles lace þæt swa up andlang riðiges þæt hit cymð to fagan flora And þenon swa andlang sledes be þam twam lytlam beorgan þæt hit cymð to wulfunes treow stealle þæt swa þwyres ofer þæt furlang þæt on þa þyrnan westewarde þær se mycla þorn stod þæt swa on fugel mere þæt þonne andlang dices oð þæt hit cymð to horwyllan þæt swa andlang riðiges þæt hit cymð to cerwullan