Charter Document - 03720128
Charter Number: | 03720128 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Worcester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0929 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 401) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f53r) eSawyer (S 401) |
Charter:
Variante jam temporum statu et præsentis erumnæ termino propemodum adpropinquante plurima nos que olim ævangelicum paradigma prædixit præsentialiter impleta fore cognoscimus Promens iter cætera ita prænuntiavit Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum quod præsentialiter impletum nos ut ita dicam esse in nobis experti sumus Quæ cum ita se res habeat necessarium cuique fidelium fore videtur quo in futuro sibi persistentem prævideat mansionem Unde ego Æþelstanus regnum totius Albionis Deo auctore dispensans compunctus quandam terræ particulam in loco qui ab indigenis at Austan nuncupatur vocabulo ad ecclesiam beatæ Dei genetricis Mariæ que est in Wigorna civitate sita ad piscium videlicet utilitatem capiendorum animo concedo benivolo Constabat enim jam ante prædictum rus pertinens ad eandem basilicam sed ut firmior esset stabilitas ejus rogante me episcopo ejusdem æclesiæ Cenwaldo scilicet vocabulo testibus probabilibus consentientibus hæc caraxata cartula constat Benevolentibus autem et augentibus meam donationem et libertatem augeatur vita illorum hic et imperpetuum qui vero minuere temptaverint tradentur in manus gladii et cum Juda proditore inperpetuum damnentur Nisi hic satisfactione penituerint digna His terminis circumcincta prædicta terra esse videtur Þis sindon þa land gemæro to austan Ærest of sæfern and swa forð be tatan grafes wurt wale and þonne swa forð þæt hit sticað on miclan cumb and of miclan cumbe þæt hit sticað on litlan cumb and of litlan cumbe þæt on irfurlanges dic and of irfurlanges dic þæt on mær dic and of mær dic þæt on ealdan dic and of ealdan dic þæt on bradan bricge and of bradan bricge þæt on holan pyl and of holan pylle on wincan hammes dic and of wincan hammes dic innan miclan pyl and of miclan pylle þæt æft on sæferne Scripta est hæc cartula anno dominice incarnationis DCCCCXXVIIII ac sexto regni Æþelstani regis Christo Jhesu gubernante renovando in melius cum senatorum signaculo confirmavit + Æþelstan rex sceptris fretus regalibus hanc cartam signavit cum manibus + Wulfhelm archiepiscopus cum ceteris præsulibus + Ælwino Þeodredo Fryðestano Sigehelmo Wynsigio Beornheho Eadgaro Ælfhæho Odano consignavit + Osferð comes cum ducibus ac ceteris optimatibus Ælfwaldo Wulfsigio Guðrumo Urmo Æþelstano Oddano Wulfhelmo Wulfgaro Eadrico Ælfhægo Sigeredo Ælfwaldo Burhredo Eadmundo Ælferio Ælfrico Hunlafo consignavit Rodeward quoque archipræsul cum Eboracensis suffraganeis Æscberhto Wigredo Earnulfo Columbano consignavit