Charter Document - 03720085

Charter Document - 03720085


Charter Number: 03720085
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0889
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 346)
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f18r)
eSawyer (S 346)

Charter:

Lunden + Sedulo namque nonnullis et maxime per instantis vitæ turbidam discordiæ rabiem in hac decrepita finis mundialis canitiæ contingere solet quod simplicem memorialis præcordii oculum turbines obliviose obscenitatis quatientes reverberant seu nebulæ neglegentiarum nubiferis deprivationum fuscationibus a recte possessionis jure radiantem justitiæ Phoebum obnubilant quapropter necesse cuilibet homini est ut litteratoriis apicibus omnia atquisita seu possessa ob præsentium sive succedentium cantelam quæ a catholicis vel heroicis viris cujuslibet persone majoris minorisve potestatis Deo ejusque sanctis per celorum celsitudinem tradita sunt etiam testimonio et roboratione ipsorum firme rationis serie firmentur rectoque caraxantis stilo in scedulis notentur Anno igitur postquam almifica cælestini luminis gemma per agrum virginalis pudicitiæ humano generi desiderabilis mistici spiraminis specimine enituit octingentesimo octuagesimo nono indictione vii cujus denique splendoris et gratiæ nobis jubare radiante ego Ælfred rex Anglorum et Saxonum et Æðelred subregulus et patricius Merciorum cum testimonio et licentia seu consensu senatorum episcoporum seu ducum utriusque gentis pro revelatione facinorum nostrorum et pro adquirenda deifice remunerationis requiæ Uuærfriðo eximio Huicciorum antistiti ad æcclesiam Uueogernensem in Lundonia unam curtem que verbotenus adad antiquum petrosum ædificium id est æt Hwætmundes stane a civibus appellatur a strata publica usque murum ejusdem civitatis Cujus longitudo est perticarum xxvi et latitudo in superiori parte perticarum xiii et pedum vii et in inferiori loco perticarum xi et vi pedum ad plenam libertatem infra totius rei sempiternaliter possidendum in ecclesiasticum jus conscribimus et concedentes donamus et intro urnam et trutinam ad mensurandum in emendo sive vendendo ad usum sive ad necessitatem propriam et liberam omnimodis habeat et totius debiti vel penæ fiscalis vel publice rei nisi ad dominium episcopi ecclesie Uueogernensis quæ intus contingat absoluta persistat Si autem foris vel in strata publica seu in ripa emtorali quislibet suorum mercaverit juxta quod rectum sit thelon ad manum regis subeat quod si intus in curte predicto quislibet emerit vel vendiderit thelon debitum ad manum episcopi supra memorati reddatur et semper quamdiu unde sacri baptismatis populi Anglorum sive Saxanum per fidem Christianæ religionis asspargentur seu ipsorum auctoritatis dominio urbs Lundonia habilis subjaceat ad Uueogernensem civitatem subdita persistat Contestamur et obsecramus uniuscujusque personas hominum presentium sive subsequentium ut hoc nostrum donum inviolatum et integrum sicut presens pagina testatur permaneat Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerint Haec autem sunt nomina illorum qui huic nostre donationi testes et consentientes fuerunt et trophico sancte crucis vexillo roborantes propriis manibus subscripserunt + Ego Ælfred rex Anglorum et Saxonum hanc donationem confirmans signo crucis subscribo + Ego Æþelred subregulus et patricius Merciorum hanc donationem signo crucis subscripsi + Ego Æþelflæd consensi + Ego Uulfred episcopus consensi + Ego Alhard episcopus consensi + Ego Uuærfrid episcopus consensi + Ego Deneuulf episcopus consensi + Ego Uulfsige episcopus consensi

Markups

Diplomatics Markup:
















Lundenrubric +invocatio Sedulo namque nonnullis et maxime per instantis vitæ turbidam discordiæ rabiem in hac decrepita finis mundialis canitiæ contingere solet quod simplicem memorialis præcordii oculum turbines obliviose obscenitatis quatientes reverberant seu nebulæ neglegentiarum nubiferis deprivationum fuscationibus a recte possessionis jure radiantem justitiæ Phoebum obnubilant quapropter necesse cuilibet homini est ut litteratoriis apicibus omnia atquisita seu possessa ob præsentium sive succedentium cantelam quæ a catholicis vel heroicis viris cujuslibet persone majoris minorisve potestatis Deo ejusque sanctis per celorum celsitudinem tradita sunt etiam testimonio et roboratione ipsorum firme rationis serie firmentur rectoque caraxantis stilo in scedulis notentur Anno igitur postquam almifica cælestini luminis gemma per agrum virginalis pudicitiæ humano generi desiderabilis mistici spiraminis specimine enituit octingentesimo octuagesimo nono indictione vii cujus denique splendoris et gratiæ nobis jubare radiantearenga ego Ælfred rex Anglorum et Saxonum et Æðelred subregulus et patricius Merciorumwords of disposition particulars cum testimonio et licentia seu consensu senatorum episcoporum seu ducum utriusque gentisconsent clause pro revelatione facinorum nostrorum et pro adquirenda deifice remunerationis requiæpro salute clause Uuærfriðo eximio Huicciorum antistiti ad æcclesiam Uueogernensemgrantee particulars in Lundonia unam curtem que verbotenus adad antiquum petrosum ædificium id est æt Hwætmundes stane a civibus appellatur a strata publica usque murum ejusdem civitatis Cujus longitudo est perticarum xxvi et latitudo in superiori parte perticarum xiii et pedum vii et in inferiori loco perticarum xi et vi pedumobject of conveyance particulars ad plenam libertatem infra totius rei sempiternaliter possidendum in ecclesiasticum jus conscribimus et concedentes donamuswords of disposition standard et intro urnam et trutinam ad mensurandum in emendo sive vendendo ad usum sive ad necessitatem propriam et liberam omnimodis habeat et totius debiti vel penæ fiscalis vel publice rei nisi ad dominium episcopi ecclesie Uueogernensis quæ intus contingat absoluta persistat Si autem foris vel in strata publica seu in ripa emtorali quislibet suorum mercaverit juxta quod rectum sit thelon ad manum regis subeat quod si intus in curte predicto quislibet emerit vel vendiderit thelon debitum ad manum episcopi supra memorati reddatur et semper quamdiu unde sacri baptismatis populi Anglorum sive Saxanum per fidem Christianæ religionis asspargentur seu ipsorum auctoritatis dominio urbs Lundonia habilis subjaceat ad Uueogernensem civitatem subdita persistathabendum clause standard Contestamur et obsecramus uniuscujusque personas hominum presentium sive subsequentium ut hoc nostrum donum inviolatum et integrum sicut presens pagina testatur permaneatobligation Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerintanathema Haec autem sunt nomina illorum qui huic nostre donationi testes et consentientes fuerunt et trophico sancte crucis vexillo roborantes propriis manibus subscripserunt +witness clause standard Ego Ælfred rex Anglorum et Saxonumwitness clause particulars hanc donationem confirmans signo crucis subscribo +witness clause standard Ego Æþelred subregulus et patricius Merciorumwitness clause particulars hanc donationem signo crucis subscripsi +witness clause standard Ego Æþelflædwitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Uulfred episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Alhard episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Uuærfrid episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Deneuulf episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Uulfsige episcopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard

Names Markup:



Lunden + Sedulo namque nonnullis et maxime per instantis vitæ turbidam discordiæ rabiem in hac decrepita finis mundialis canitiæ contingere solet quod simplicem memorialis præcordii oculum turbines obliviose obscenitatis quatientes reverberant seu nebulæ neglegentiarum nubiferis deprivationum fuscationibus a recte possessionis jure radiantem justitiæ Phoebum obnubilant quapropter necesse cuilibet homini est ut litteratoriis apicibus omnia atquisita seu possessa ob præsentium sive succedentium cantelam quæ a catholicis vel heroicis viris cujuslibet persone majoris minorisve potestatis Deo ejusque sanctis per celorum celsitudinem tradita sunt etiam testimonio et roboratione ipsorum firme rationis serie firmentur rectoque caraxantis stilo in scedulis notentur Anno igitur postquam almifica cælestini luminis gemma per agrum virginalis pudicitiæ humano generi desiderabilis mistici spiraminis specimine enituit octingentesimo octuagesimo nono indictione viidate cujus denique splendoris et gratiæ nobis jubare radiante ego Ælfred rex Anglorum et Saxonum et Æðelred subregulus et patricius Merciorum cum testimonio et licentia seu consensu senatorum episcoporum seu ducum utriusque gentis pro revelatione facinorum nostrorum et pro adquirenda deifice remunerationis requiæ Uuærfriðo eximio Huicciorum antistiti ad æcclesiam Uueogernensem in Lundonia unam curtem que verbotenus adad antiquum petrosum ædificium id est æt Hwætmundes stane a civibus appellatur a strata publica usque murum ejusdem civitatis Cujus longitudo est perticarum xxvi et latitudo in superiori parte perticarum xiii et pedum vii et in inferiori loco perticarum xi et vi pedum ad plenam libertatem infra totius rei sempiternaliter possidendum in ecclesiasticum jus conscribimus et concedentes donamus et intro urnam et trutinam ad mensurandum in emendo sive vendendo ad usum sive ad necessitatem propriam et liberam omnimodis habeat et totius debiti vel penæ fiscalis vel publice rei nisi ad dominium episcopi ecclesie Uueogernensis quæ intus contingat absoluta persistat Si autem foris vel in strata publica seu in ripa emtorali quislibet suorum mercaverit juxta quod rectum sit thelon ad manum regis subeat quod si intus in curte predicto quislibet emerit vel vendiderit thelon debitum ad manum episcopi supra memorati reddatur et semper quamdiu unde sacri baptismatis populi Anglorum sive Saxanum per fidem Christianæ religionis asspargentur seu ipsorum auctoritatis dominio urbs Lundonia habilis subjaceat ad Uueogernensem civitatem subdita persistat Contestamur et obsecramus uniuscujusque personas hominum presentium sive subsequentium ut hoc nostrum donum inviolatum et integrum sicut presens pagina testatur permaneat Si qui vero ut non optamus serpentino suggestionis demonice toxico inflati huius tramitis seriem in aliquo temptaverint foedare noverint se cum Anna et Zaphira herebica aeterne anathematis machera perforandos nisi prius digna satisfactione emendare maluerint Haec autem sunt nomina illorum qui huic nostre donationi testes et consentientes fuerunt et trophico sancte crucis vexillo roborantes propriis manibus subscripserunt + Ego Ælfred rex Anglorum et Saxonum hanc donationem confirmans signo crucis subscribo + Ego Æþelred subregulus et patricius Merciorum hanc donationem signo crucis subscripsi + Ego Æþelflæd consensi + Ego Uulfred episcopus consensi + Ego Alhard episcopus consensi + Ego Uuærfrid episcopus consensi + Ego Deneuulf episcopus consensi + Ego Uulfsige episcopus consensi