Charter Document - 03720050
| Charter Number: | 03720050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Worcester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0777 - 0779 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 147) British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f54v) |
Charter:
Geate + In nomine domini nostri Jhesu Christi qui cuncta sæcula jugiter pio moderamine regit Constat ergo et incunctanter verum esse patet omina quæ hic humanis cernuntur visibus Vana ad caduca transitoriaque fieri atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in sæcula Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum Quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercare possint cælestia regna Quapropter ego Offa gratia gratuita Dei patris concedente Merciorum rex Majorum meorum imitans exemplum Cogitavi ergo in corde meo quatenus ex his sceptris regalibus mundanis regni perceptis a conditore ac largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ et pro adipiscenda præmia polorum in usus monasticæ liberalitatis æcclesiis donarem Ideoque ego et Aldredus subregulus Huicciorum In commune pro domino omnipotenti et in æterna salute animæ nostræ terram bis quinas mansiones habentem id est vicum qui nominatur aet Gete ad monasterium quod proprie nuncupatur aet Wigorna ceastre et ad æcclesiam beatæ Mariæ matris domini quæ ibi fundata est libenter in æcclesiasticam possessionem donantes concedimus eadem per omnia libertatis dicione in ejusdem æcclesiæ jure permanendam qua eandem æcclesiam Æðelbaldus rex avo meo Eanulfo conscripsit Id est ut in omnibus causis magnis et modicis libera et inconcussa permaneat usque in sæculum tamdiu fides Christiana apud Anglos in Brittannia maneat Soluta sit ab omni vi regum et principum et subditorum ipsorum in summo Dei nomine præcipimus Ut hæc munificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore stabilimento perpetualiter permaneat testium et consentientium episcoporum abbatuum ac principum nostrorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscriptas adnotare curavimus + Ego Offa domino concedente rex Merciorum huic donationi nostræ pro majore firmitate vexillum crucis Christi propria manu inpressi + Ego Aldredus Dei dono subregulus Huuicciorum hanc donationem nostram muniens signum salutiferæ crucis cunctis gentibus inpono + Ego Eadberhtus Christo domino concedente episcopus his dictis consensi et subscripsi + Ego Berhthunus Deo et patre donante præsul his statutis consensi et subscripsi + Ego Ceolulfus gratia Dei permittente antestes his rebus consensi + Ego Tilherus prædestinatione dante sacerdos his causis consensi + Ego Aldberhtus domino tribuente ecclesiæ pontifex his donis consensi et subscripsi + Signum manus Botuuini abbatis + Signum manus Folcberhti abbatis + Signum manus Brordani principis + Signum manus Berhtwaldi principis + Signum manus Esne principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Brordan præfecti
Markups
Diplomatics Markup:
Geaterubric + In nomine domini nostri Jhesu Christi qui cuncta sæcula jugiter pio moderamine regitinvocatio Constat ergo et incunctanter verum esse patet omina quæ hic humanis cernuntur visibus Vana ad caduca transitoriaque fieri atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in sæcula Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum Quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercare possint cælestia regnaarenga Quapropterwords of disposition standard ego Offa gratia gratuita Dei patris concedente Merciorum rexwords of disposition particulars Majorum meorum imitans exemplum Cogitavi ergo in corde meo quatenus ex his sceptris regalibus mundanis regni perceptis a conditore ac largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ et pro adipiscenda præmia polorumpro salute clause in usus monasticæ liberalitatis æcclesiis donarem Ideoquewords of disposition standard ego et Aldredus subregulus Huicciorumwords of disposition particulars In communewords of disposition standard pro domino omnipotenti et in æterna salute animæ nostræpro salute clause terram bis quinas mansiones habentem id est vicum qui nominatur aet Geteobject of conveyance particulars ad monasterium quod proprie nuncupatur aet Wigorna ceastre et ad æcclesiam beatæ Mariæ matris domini quæ ibi fundata estgrantee particulars libenter in æcclesiasticam possessionem donantes concedimuswords of disposition standard eadem per omnia libertatis dicione in ejusdem æcclesiæ jure permanendam qua eandem æcclesiam Æðelbaldus rex avo meo Eanulfo conscripsit Id est ut in omnibus causis magnis et modicis libera et inconcussa permaneatexemption usque in sæculum tamdiu fides Christiana apud Anglos in Brittannia maneatduration Soluta sit ab omni vi regum et principum et subditorum ipsorum in summo Dei nomine præcipimusexemption Ut hæc munificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore stabilimento perpetualiter permaneat testium et consentientium episcoporum abbatuum ac principum nostrorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscriptas adnotare curavimuscorroboration +witness clause standard Ego Offa domino concedente rex Merciorumwitness clause particulars huic donationi nostræ pro majore firmitate vexillum crucis Christi propria manu inpressi +witness clause standard Ego Aldredus Deiwitness clause particulars dono subregulus Huuicciorum hanc donationem nostram muniens signum salutiferæ crucis cunctis gentibus inpono +witness clause standard Ego Eadberhtus Christo domino concedente episcopuswitness clause particulars his dictis consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Berhthunus Deo et patre donante præsulwitness clause particulars his statutis consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Ceolulfus gratia Dei permittente antesteswitness clause particulars his rebus consensi +witness clause standard Ego Tilherus prædestinatione dante sacerdoswitness clause particulars his causis consensi +witness clause standard Ego Aldberhtus domino tribuente ecclesiæ pontifexwitness clause particulars his donis consensi et subscripsi + Signum manuswitness clause standard Botuuini abbatiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Folcberhti abbatiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Brordani principiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Berhtwaldi principiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Esne principiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Eadbaldi principiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Eadbaldi principiswitness clause particulars + Signum manuswitness clause standard Brordan præfectiwitness clause particulars
Names Markup:
Geate + In nomine domini nostri Jhesu Christi qui cuncta sæcula jugiter pio moderamine regit Constat ergo et incunctanter verum esse patet omina quæ hic humanis cernuntur visibus Vana ad caduca transitoriaque fieri atque ea quæ hominum oculis velantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in sæcula Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum voluminum Quod cum istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercare possint cælestia regna Quapropter ego Offa gratia gratuita Dei patris concedente Merciorum rex Majorum meorum imitans exemplum Cogitavi ergo in corde meo quatenus ex his sceptris regalibus mundanis regni perceptis a conditore ac largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ et pro adipiscenda præmia polorum in usus monasticæ liberalitatis æcclesiis donarem Ideoque ego et Aldredus subregulus Huicciorum In commune pro domino omnipotenti et in æterna salute animæ nostræ terram bis quinas mansiones habentem id est vicum qui nominatur aet Gete ad monasterium quod proprie nuncupatur aet Wigorna ceastre et ad æcclesiam beatæ Mariæ matris domini quæ ibi fundata est libenter in æcclesiasticam possessionem donantes concedimus eadem per omnia libertatis dicione in ejusdem æcclesiæ jure permanendam qua eandem æcclesiam Æðelbaldus rex avo meo Eanulfo conscripsit Id est ut in omnibus causis magnis et modicis libera et inconcussa permaneat usque in sæculum tamdiu fides Christiana apud Anglos in Brittannia maneat Soluta sit ab omni vi regum et principum et subditorum ipsorum in summo Dei nomine præcipimus Ut hæc munificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore stabilimento perpetualiter permaneat testium et consentientium episcoporum abbatuum ac principum nostrorum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscriptas adnotare curavimus + Ego Offa domino concedente rex Merciorumname huic donationi nostræ pro majore firmitate vexillum crucis Christi propria manu inpressi + Ego Aldredus Dei dono subregulus Huuicciorum hanc donationem nostram muniens signum salutiferæ crucis cunctis gentibus inpono + Ego Eadberhtus Christo domino concedente episcopus his dictis consensi et subscripsi + Ego Berhthunus Deo et patre donante præsul his statutis consensi et subscripsi + Ego Ceolulfus gratia Dei permittente antestes his rebus consensi + Ego Tilherus prædestinatione dante sacerdos his causis consensi + Ego Aldberhtus domino tribuente ecclesiæ pontifex his donis consensi et subscripsi + Signum manus Botuuini abbatis + Signum manus Folcberhti abbatis + Signum manus Brordani principis + Signum manus Berhtwaldi principis + Signum manus Esne principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Brordan præfecti
