Charter Document - 03710052

Charter Document - 03710052


Charter Number: 03710052
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0971
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 783)
eSawyer (S 783)

Charter:

Privilegium Edgari Regis In nomine domini nostri Jhesu Christi Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta moncium inconvulsis ligaminibus fixa sint tamen plerumque tempestatibus et turbinibus secularium rerum religio sancte ecclesie maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Iccirco profuturum succedentibus posteris esse decrevimus ut ea que salubri consilio et communi assensu diffiniuntur nostris litteris roborata firmentur Quapropter dignum videtur ut ecclesia beate Dei genitricis semperque virginis Marie Glastonie sicut ex antiquo principalem in regno meo optinet dignitatem ita speciali quadam et singulari privilegii libertate per nos honoretur Hoc itaque Dunstano Dorobernensi atque Oswaldo Eboracensi archiepiscopis adhortantibus consenciente etiam et annuente Brictellino Fontanensi episcopo ceterisque episcopis abbatibus et primatibus ego Edgar divina disposicione rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistencium gubernator et rector in nomine alme trinitatis pro anima patris mei qui ibi requiescit et antecessorum meorum presenti privilegio decerno constituo confirmo ut predictum monasterium omnisque possessio ejus ab omni tributo fiscalium negotiorum nunc et in perpetuum libere et quiete permaneant et habeant socam et sacam on stronde and on streame et on wode and on felde on griþbrice on burhbrice hundredesetena aðas et ordeles ealle hordas bufan eorðam et beneoðam infangeneþeof et ut fangene þeof et flemene ferðe hamsocne fride brice forstealle toll et team ita libere et quiete sicut ego habeo in toto regno meo Eandem quoque libertatem et potestatem quam ego in curia mea habeo tam in dimittendo quam in puniendo et quibuslibet omnino negotiis abbas et monachi præfati monasterii in sua curia habeant Si autem abbas vel monachus quislibet loci illius latronem qui ad suspendium vel ad quodlibet mortis periculum ducitur obvium habuerit in itinere habeant potestatem eripiendi cum ab imminenti periculo in toto regno meo Confirmo etiam et corroboro ut quod hactenus ab omnibus antecessoribus nostris diligenter observatum est Fontanensis episcopus vel ejus ministri super hoc monasterium vel super parochiales ejusdem ecclesias videlicet Strete Mirieling Budeclega Schapewyke Sowy aut super earum capellas nec etiam super eas que in insulis continentur scilicet Bekeria que parva Ybernia dicitur Godeneia Merteneseya Ferramere Paþeneberga et Adredeseya nullam potestatem omnino habeant nisi tantum cum ab abbate causa dedicandi vel ordinandi advocati fuerint nec eorum presbiteros ad synodum suam vel ad capitulum vel ad quodlibet placitum convocent nec ab officio divino suspendant et omnino nullum jus in eos exercere presumant Monachos suos et predictarum ecclesiarum clericos secundum antiquam ecclesiæ Glastoniensis consuetudinem et apostolicam auctoritatem archipresulis Dunstani et omnium episcoporum regni mei assensu abbas a quocumque comprovinciali episcopo voluerit ordinari faciat Dedicationes vero ecclesiarum si ab abbate rogatus fuerit Fontanensi episcopo permittimus In Pascha quoque crisma sanctificationis et oleum a Fontanensi episcopo ex more accipiat et per prefatas ecclesias suas distribuat Hoc etiam super omnia Dei interdictione et nostra auctoritate salva tamen sanctæ Romanæ ecclesiæ et Dorobernensis dignitate prohibeo ne persona cujuscumque potestatis sive rex sive episcopus sive dux aut princeps vel quilibet ministrorum eorum Glastoniæ terminos vel supradictarum parochiarum perscrutandi rapiendi placitandi gratia vel quicquam aliud faciendi quod contrarium possit esse ibidem Deo servientibus intrare presumant abbati tantummodo et conventui potestas sit tam in notis causis quam in ignotis in modicis et in magnis et omnibus omnino negociis sicut supra memoravimus Quisquis autem huius privilegii mei dignitatem qualibet occasione cujuscumque dignitatis cujuscumque ordinis cujuscumque professionis pervertere vel in irritum deducere sacrilega presumpcione amodo temptaverit sciat se proculdubio ante districtum judicem titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius digna satisfactione emendare studuerit Acta est hec privil[eg]ii pagina et confirmata apud Londoniam communi consilio omnium primatum meorum anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXXI Indictione quartadecima Huius doni constipulatores fuerunt quorum nomina inferius carraxari videntur Ego Edgar rex tocius Britanniæ præfatam libertatem cum sigillo sancte crucis confirmavi Et Ego Eilfgiva ejusdem regis mater cum gaudio consensi Ego Edward clito patris mei donum cum triumpho sancte crucis inpressi Ego Kinadius rex Albanie adquievi Ego Mascusius archipirata confortavi Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus Oswal Eboracensis primas Athelwol Wyntoniensis episcopus Brithtelm Fontanensis episcopus Hii et multi alii quorum nomina alibi annotantur consentientes et confirmantes signum crucis impresserunt

Markups

Diplomatics Markup:











Privilegium Edgari Regisrubric In nomine domini nostri Jhesu Christiinvocatio Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta moncium inconvulsis ligaminibus fixa sint tamen plerumque tempestatibus et turbinibus secularium rerum religio sancte ecclesie maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Iccirco profuturum succedentibus posteris esse decrevimus ut ea que salubri consilio et communi assensu diffiniuntur nostris litteris roborata firmenturarenga Quapropter dignum videtur ut ecclesia beate Dei genitricis semperque virginis Marie Glastonie sicut ex antiquo principalem in regno meo optinet dignitatem ita speciali quadam et singulari privilegii libertate per nos honoretur Hoc itaque Dunstano Dorobernensi atque Oswaldo Eboracensi archiepiscopis adhortantibus consenciente etiam et annuente Brictellino Fontanensi episcopo ceterisque episcopis abbatibus et primatibus ego Edgar divina disposicione rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistencium gubernator et rectorwords of disposition particulars in nomine alme trinitatis pro anima patris mei qui ibi requiescit et antecessorum meorum presenti privilegio decerno constituo confirmo ut predictum monasterium omnisque possessio ejus ab omni tributo fiscalium negotiorum nunc et in perpetuum libere et quiete permaneant et habeant socam et sacam on stronde and on streame et on wode and on felde on griþbrice on burhbrice hundredesetena aðas et ordeles ealle hordas bufan eorðam et beneoðam infangeneþeof et ut fangene þeof et flemene ferðe hamsocne fride brice forstealle toll et team ita libere et quiete sicut ego habeo in toto regno meo Eandem quoque libertatem et potestatem quam ego in curia mea habeo tam in dimittendo quam in puniendo et quibuslibet omnino negotiis abbas et monachi præfati monasterii in sua curia habeant Si autem abbas vel monachus quislibet loci illius latronem qui ad suspendium vel ad quodlibet mortis periculum ducitur obvium habuerit in itinere habeant potestatem eripiendi cum ab imminenti periculo in toto regno meo Confirmo etiam et corroboro ut quod hactenus ab omnibus antecessoribus nostris diligenter observatum est Fontanensis episcopus vel ejus ministri super hoc monasterium vel super parochiales ejusdem ecclesias videlicet Strete Mirieling Budeclega Schapewyke Sowy aut super earum capellas nec etiam super eas que in insulis continentur scilicet Bekeria que parva Ybernia dicitur Godeneia Merteneseya Ferramere Paþeneberga et Adredeseya nullam potestatem omnino habeant nisi tantum cum ab abbate causa dedicandi vel ordinandi advocati fuerint nec eorum presbiteros ad synodum suam vel ad capitulum vel ad quodlibet placitum convocent nec ab officio divino suspendant et omnino nullum jus in eos exercere presumant Monachos suos et predictarum ecclesiarum clericos secundum antiquam ecclesiæ Glastoniensis consuetudinem et apostolicam auctoritatem archipresulis Dunstani et omnium episcoporum regni mei assensu abbas a quocumque comprovinciali episcopo voluerit ordinari faciat Dedicationes vero ecclesiarum si ab abbate rogatus fuerit Fontanensi episcopo permittimus In Pascha quoque crisma sanctificationis et oleum a Fontanensi episcopo ex more accipiat et per prefatas ecclesias suas distribuat Hoc etiam super omnia Dei interdictione et nostra auctoritate salva tamen sanctæ Romanæ ecclesiæ et Dorobernensis dignitate prohibeo ne persona cujuscumque potestatis sive rex sive episcopus sive dux aut princeps vel quilibet ministrorum eorum Glastoniæ terminos vel supradictarum parochiarum perscrutandi rapiendi placitandi gratia vel quicquam aliud faciendi quod contrarium possit esse ibidem Deo servientibus intrare presumant abbati tantummodo et conventui potestas sit tam in notis causis quam in ignotis in modicis et in magnis et omnibus omnino negociis sicut supra memoravimus Quisquis autem huius privilegii mei dignitatem qualibet occasione cujuscumque dignitatis cujuscumque ordinis cujuscumque professionis pervertere vel in irritum deducere sacrilega presumpcione amodo temptaverit sciat se proculdubio ante districtum judicem titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius digna satisfactione emendare studueritanathema Acta est hec privil[eg]ii pagina et confirmata apuddate clause standard Londoniamdate clause particulars communi consilio omnium primatum meorum anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christidate clause standard DCCCCLXXIdate clause particulars Indictionedate clause standard quartadecimadate clause particulars Huius doni constipulatores fuerunt quorum nomina inferius carraxari videnturwitness clause standard Ego Edgar rex tocius Britanniæwitness clause particulars præfatam libertatem cum sigillo sancte crucis confirmaviwitness clause standard Et Ego Eilfgiva ejusdem regis materwitness clause particulars cum gaudio consensiwitness clause standard Ego Edward clitowitness clause particulars patris mei donum cum triumpho sancte crucis inpressiwitness clause standard Ego Kinadius rex Albaniewitness clause particulars adquieviwitness clause standard Ego Mascusius archipiratawitness clause particulars confortaviwitness clause standard Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus Oswal Eboracensis primas Athelwol Wyntoniensis episcopus Brithtelm Fontanensis episcopuswitness clause particulars Hii et multi alii quorum nomina alibi annotantur consentientes et confirmantes signum crucis impresseruntwitness clause standard

Names Markup:



Privilegium Edgari Regis In nomine domini nostri Jhesu Christi Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta moncium inconvulsis ligaminibus fixa sint tamen plerumque tempestatibus et turbinibus secularium rerum religio sancte ecclesie maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Iccirco profuturum succedentibus posteris esse decrevimus ut ea que salubri consilio et communi assensu diffiniuntur nostris litteris roborata firmentur Quapropter dignum videtur ut ecclesia beate Dei genitricis semperque virginis Marie Glastonie sicut ex antiquo principalem in regno meo optinet dignitatem ita speciali quadam et singulari privilegii libertate per nos honoretur Hoc itaque Dunstano Dorobernensi atque Oswaldo Eboracensi archiepiscopis adhortantibus consenciente etiam et annuente Brictellino Fontanensi episcopo ceterisque episcopis abbatibus et primatibus ego Edgar divina disposicione rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistencium gubernator et rector in nomine alme trinitatis pro anima patris mei qui ibi requiescit et antecessorum meorum presenti privilegio decerno constituo confirmo ut predictum monasterium omnisque possessio ejus ab omni tributo fiscalium negotiorum nunc et in perpetuum libere et quiete permaneant et habeant socam et sacam on stronde and on streame et on wode and on felde on griþbrice on burhbrice hundredesetena aðas et ordeles ealle hordas bufan eorðam et beneoðam infangeneþeof et ut fangene þeof et flemene ferðe hamsocne fride brice forstealle toll et team ita libere et quiete sicut ego habeo in toto regno meo Eandem quoque libertatem et potestatem quam ego in curia mea habeo tam in dimittendo quam in puniendo et quibuslibet omnino negotiis abbas et monachi præfati monasterii in sua curia habeant Si autem abbas vel monachus quislibet loci illius latronem qui ad suspendium vel ad quodlibet mortis periculum ducitur obvium habuerit in itinere habeant potestatem eripiendi cum ab imminenti periculo in toto regno meo Confirmo etiam et corroboro ut quod hactenus ab omnibus antecessoribus nostris diligenter observatum est Fontanensis episcopus vel ejus ministri super hoc monasterium vel super parochiales ejusdem ecclesias videlicet Strete Mirieling Budeclega Schapewyke Sowy aut super earum capellas nec etiam super eas que in insulis continentur scilicet Bekeria que parva Ybernia dicitur Godeneia Merteneseya Ferramere Paþeneberga et Adredeseya nullam potestatem omnino habeant nisi tantum cum ab abbate causa dedicandi vel ordinandi advocati fuerint nec eorum presbiteros ad synodum suam vel ad capitulum vel ad quodlibet placitum convocent nec ab officio divino suspendant et omnino nullum jus in eos exercere presumant Monachos suos et predictarum ecclesiarum clericos secundum antiquam ecclesiæ Glastoniensis consuetudinem et apostolicam auctoritatem archipresulis Dunstani et omnium episcoporum regni mei assensu abbas a quocumque comprovinciali episcopo voluerit ordinari faciat Dedicationes vero ecclesiarum si ab abbate rogatus fuerit Fontanensi episcopo permittimus In Pascha quoque crisma sanctificationis et oleum a Fontanensi episcopo ex more accipiat et per prefatas ecclesias suas distribuat Hoc etiam super omnia Dei interdictione et nostra auctoritate salva tamen sanctæ Romanæ ecclesiæ et Dorobernensis dignitate prohibeo ne persona cujuscumque potestatis sive rex sive episcopus sive dux aut princeps vel quilibet ministrorum eorum Glastoniæ terminos vel supradictarum parochiarum perscrutandi rapiendi placitandi gratia vel quicquam aliud faciendi quod contrarium possit esse ibidem Deo servientibus intrare presumant abbati tantummodo et conventui potestas sit tam in notis causis quam in ignotis in modicis et in magnis et omnibus omnino negociis sicut supra memoravimus Quisquis autem huius privilegii mei dignitatem qualibet occasione cujuscumque dignitatis cujuscumque ordinis cujuscumque professionis pervertere vel in irritum deducere sacrilega presumpcione amodo temptaverit sciat se proculdubio ante districtum judicem titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius digna satisfactione emendare studuerit Acta est hec privil[eg]ii pagina et confirmata apud Londoniam communi consilio omnium primatum meorum anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXXI Indictione quartadecimadate Huius doni constipulatores fuerunt quorum nomina inferius carraxari videntur Ego Edgar rex tocius Britanniæ præfatam libertatem cum sigillo sancte crucis confirmavi Et Ego Eilfgiva ejusdem regis mater cum gaudio consensi Ego Edward clito patris mei donum cum triumpho sancte crucis inpressi Ego Kinadius rex Albanie adquievi Ego Mascusius archipirata confortavi Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus Oswal Eboracensis primas Athelwol Wyntoniensis episcopus Brithtelm Fontanensis episcopus Hii et multi alii quorum nomina alibi annotantur consentientes et confirmantes signum crucis impresserunt