Charter Document - 03710024

Charter Document - 03710024


Charter Number: 03710024
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0940
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 466)

Charter:

Carta Edmundi Regis facta sancto Dunstano de Cristemalforde Egregius agonista Sermocinatus est in scripturis divinis omnia que Videntur temporalia sunt que autem non videntur Eterna Iccirco superflua utentibus divinis sermo [] taxati sumus terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna Quamobrem Ego Edmundus divina michi arridente gracia rex Anglorum et curagulus multarum gencium cuidam adoptimo fideli meo abbati Dunstano vocitato viginti mansas ibidem ubi vulgares pulchro more nobilique relacione vocitant At Cristemalford juxta derivativis fluencium successibus be Afene quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat cum omnibus sibi recte pertinentibus campis paschuis Pratis silvis silvorumque nemoribus Fiat etenim prefata terra ab omni servili jugo libera exceptis istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacione Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultimo judicii coram Deo racionem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis attrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentacione emendaverit Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Erest on cristemalforde endlang afne on an litil dich end lang þar dich eft on afne on clifwere þanen on þe withibed þanen on þe mere fourh and soa on rigt over dauntesbourne on þer ellenestub eft on þer brembelwernan eft on þer merhawen eft on swinesheved on þe grete mapildore þanen on þa olde oden missenne endland þis clives on þen hen ayssh on hoddisclive foryerd bi wirtwalen on sand riddriate on þe hage þar eft on grete tre endlangishawyn on þe elde strete eft on teonescanen southward þanne endlanges þare brodefurgh on þe hegeberghes in on þe toun northward endelang þar forerthe be a aker heved þar eft on cristemalforde Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi dccccxl indiccione xiii + Ego Edmundus Rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmavi + Ego Eddred ejusdem regis frater consignavi + Ego Wulfhelm Dorobornnensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donacionem cum tropheo agie crucis confirmavi cum multis aliis

Markups

Diplomatics Markup:



















Carta Edmundi Regis facta sancto Dunstano de Cristemalforderubric Egregius agonista Sermocinatus est in scripturis divinis omnia que Videntur temporalia sunt que autem non videntur Eterna Iccirco superflua utentibus divinis sermo [] taxati sumus terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regnaarenga Quamobremwords of disposition standard Ego Edmundus divina michi arridente gracia rex Anglorum et curagulus multarum genciumwords of disposition particulars cuidam adoptimo fideli meo abbati Dunstano vocitatograntee particulars viginti mansas ibidem ubi vulgares pulchro more nobilique relacione vocitant At Cristemalford juxta derivativis fluencium successibus be Afeneobject of conveyance particulars quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideathabendum clause standard cum omnibus sibi recte pertinentibus campis paschuis Pratis silvis silvorumque nemoribusobject of conveyance standard Fiat etenim prefata terra ab omni servili jugo liberaexemption exceptis istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacioneexception clause Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultimo judicii coram Deo racionem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis attrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentacione emendaveritanathema Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videturland extent Erest on cristemalforde endlang afne on an litil dich end lang þar dich eft on afne on clifwere þanen on þe withibed þanen on þe mere fourh and soa on rigt over dauntesbourne on þer ellenestub eft on þer brembelwernan eft on þer merhawen eft on swinesheved on þe grete mapildore þanen on þa olde oden missenne endland þis clives on þen hen ayssh on hoddisclive foryerd bi wirtwalen on sand riddriate on þe hage þar eft on grete tre endlangishawyn on þe elde strete eft on teonescanen southward þanne endlanges þare brodefurgh on þe hegeberghes in on þe toun northward endelang þar forerthe be a aker heved þar eft on cristemalfordeboundary clause Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christidate clause standard dccccxldate clause particulars indiccionedate clause standard xiiidate clause particulars +witness clause standard Ego Edmundus Rex Anglorumwitness clause particulars prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmavi +witness clause standard Ego Eddred ejusdem regis fraterwitness clause particulars consignavi +witness clause standard Ego Wulfhelm Dorobornnensis ecclesie archiepiscopuswitness clause particulars ejusdem regis donacionem cum tropheo agie crucis confirmavi cum multis aliiswitness clause standard

Names Markup:



Carta Edmundi Regis facta sancto Dunstano de Cristemalforde Egregius agonista Sermocinatus est in scripturis divinis omnia que Videntur temporalia sunt que autem non videntur Eterna Iccirco superflua utentibus divinis sermo [] taxati sumus terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna Quamobrem Ego Edmundus divina michi arridente gracia rex Anglorum et curagulus multarum gencium cuidam adoptimo fideli meo abbati Dunstano vocitato viginti mansas ibidem ubi vulgares pulchro more nobilique relacione vocitant At Cristemalford juxta derivativis fluencium successibus be Afene quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat cum omnibus sibi recte pertinentibus campis paschuis Pratis silvis silvorumque nemoribus Fiat etenim prefata terra ab omni servili jugo libera exceptis istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacione Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultimo judicii coram Deo racionem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis attrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentacione emendaverit Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Erest on cristemalforde endlang afne on an litil dich end lang þar dich eft on afne on clifwere þanen on þe withibed þanen on þe mere fourh and soa on rigt over dauntesbourne on þer ellenestub eft on þer brembelwernan eft on þer merhawen eft on swinesheved on þe grete mapildore þanen on þa olde oden missenne endland þis clives on þen hen ayssh on hoddisclive foryerd bi wirtwalen on sand riddriate on þe hage þar eft on grete tre endlangishawyn on þe elde strete eft on teonescanen southward þanne endlanges þare brodefurgh on þe hegeberghes in on þe toun northward endelang þar forerthe be a aker heved þar eft on cristemalforde Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi dccccxl indiccione xiiidate + Ego Edmundus Rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmavi + Ego Eddred ejusdem regis frater consignavi + Ego Wulfhelm Dorobornnensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donacionem cum tropheo agie crucis confirmavi cum multis aliis