Charter Document - 03710023

Charter Document - 03710023


Charter Number: 03710023
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0940
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 462)

Charter:

Carta Edmundi Regis de Batecoumbe Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christo Dum conditoris nostri providencia omnis creatura valde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra celos tam in angelis quam in hominibus ac in multimodis ac in diversis speciebus jumentorum animalium piscium volucrum qui omnia nature sue jura nutu creatoris persolvant nisi homo solus qui ad ymaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus tamen propter prevaricacionem corruens in mortem et primam in mortalitatis stolam miserabiliter Deum contempnendo mandatum ammisit Iccirco ille divicie diligende sunt que numquam decipiunt habentem nec in ipsa morte ammittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amatur Qua propter Ego Edmundus favente superno numine basileos industrius Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium cuidam meo propinquo et fideli ministro vocitato Elswithe ob illius amabile obsequium ejusque placabili fidelitate viginti mansas largiendo libenter concedens perdonabo illic ubi vulgus relacione vocitat at Batecombe quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis evi cursum transeat illesus atque vitalis spiritus incorruptibili carne inhereat et post se cuicumque voluerit perhenniter heredi derelinquat sicuti supra taxati sumus Si[t] hoc predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis paschuis pratis silvis excepto istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacione Haunc vero meam donacionem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maligni in ignem eternum quia paratus est Sathane in satellitibus ejus nisi prius digna Deo penitencia veniam legali satisfaccione emendent Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Þis is þe landmere at batecombe at austien on þan put of þan putte on þan olden wei of þan weie on þe harenapuldre þanen endelangweie rigthwei þat it comit on combisberghewei endlang þis weies to þis kingesmere þane end lang þis weies þat it comit on þan Wodestou pin þanne a doun on mere wei þat it comigt on þere hevedstock þanen on þa herenwirnen on þene pulle þanen endlangstremes þat it comigt on alum þanne get it over alum on merebrok þanen endlangstremes op atte þa water sweliend þanen up on þa hille of þare hulle on folanbrok of þan broke on þa ealde dich endlangdich þat it comigt to þan combe over þan combe on wliate on wolfgate on alum awwilman of alum awwilman on bradeston of þan stane out atte þere folanmede of þere mede over þane feld to þa wode þanen endlang rigtes to fileleighe on dikemor of dikemour eft on þane put Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi dcccc quadragesimo Ego Edmundus rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte Crucis confirmavi cum multis aliis

Markups

Diplomatics Markup:





















Carta Edmundi Regis de Batecoumberubric Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christoinvocatio Dum conditoris nostri providencia omnis creatura valde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra celos tam in angelis quam in hominibus ac in multimodis ac in diversis speciebus jumentorum animalium piscium volucrum qui omnia nature sue jura nutu creatoris persolvant nisi homo solus qui ad ymaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus tamen propter prevaricacionem corruens in mortem et primam in mortalitatis stolam miserabiliter Deum contempnendo mandatum ammisit Iccirco ille divicie diligende sunt que numquam decipiunt habentem nec in ipsa morte ammittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amaturarenga Qua propterwords of disposition standard Ego Edmundus favente superno numine basileos industrius Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistenciumwords of disposition particulars cuidam meo propinquo et fideli ministro vocitato Elswithegrantee particulars ob illius amabile obsequium ejusque placabili fidelitatepayment on entry clause standard viginti mansasobject of conveyance particulars largiendo libenter concedens perdonabowords of disposition standard illic ubi vulgus relacione vocitat at Batecombeobject of conveyance particulars quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis evi cursum transeat illesus atque vitalis spiritus incorruptibili carne inhereat et post se cuicumque voluerit perhenniter heredi derelinquat sicuti supra taxati sumushabendum clause standard Si[t] hoc predictum rus liber ab omni mundiali obstaculoexemption cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis paschuis pratis silvisobject of conveyance standard excepto istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacioneexception clause Haunc vero meam donacionem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maligni in ignem eternum quia paratus est Sathane in satellitibus ejus nisi prius digna Deo penitencia veniam legali satisfaccione emendentanathema Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videturland extent Þis is þe landmere at batecombe at austien on þan put of þan putte on þan olden wei of þan weie on þe harenapuldre þanen endelangweie rigthwei þat it comit on combisberghewei endlang þis weies to þis kingesmere þane end lang þis weies þat it comit on þan Wodestou pin þanne a doun on mere wei þat it comigt on þere hevedstock þanen on þa herenwirnen on þene pulle þanen endlangstremes þat it comigt on alum þanne get it over alum on merebrok þanen endlangstremes op atte þa water sweliend þanen up on þa hille of þare hulle on folanbrok of þan broke on þa ealde dich endlangdich þat it comigt to þan combe over þan combe on wliate on wolfgate on alum awwilman of alum awwilman on bradeston of þan stane out atte þere folanmede of þere mede over þane feld to þa wode þanen endlang rigtes to fileleighe on dikemor of dikemour eft on þane putboundary clause Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christidate clause standard dcccc quadragesimodate clause particulars Ego Edmundus rex Anglorumwitness clause particulars prefatam donacionem cum sigillo sancte Crucis confirmavi cum multis aliiswitness clause standard

Names Markup:



Carta Edmundi Regis de Batecoumbe Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christo Dum conditoris nostri providencia omnis creatura valde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra celos tam in angelis quam in hominibus ac in multimodis ac in diversis speciebus jumentorum animalium piscium volucrum qui omnia nature sue jura nutu creatoris persolvant nisi homo solus qui ad ymaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus tamen propter prevaricacionem corruens in mortem et primam in mortalitatis stolam miserabiliter Deum contempnendo mandatum ammisit Iccirco ille divicie diligende sunt que numquam decipiunt habentem nec in ipsa morte ammittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amatur Qua propter Ego Edmundus favente superno numine basileos industrius Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium cuidam meo propinquo et fideli ministro vocitato Elswithe ob illius amabile obsequium ejusque placabili fidelitate viginti mansas largiendo libenter concedens perdonabo illic ubi vulgus relacione vocitat at Batecombe quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis evi cursum transeat illesus atque vitalis spiritus incorruptibili carne inhereat et post se cuicumque voluerit perhenniter heredi derelinquat sicuti supra taxati sumus Si[t] hoc predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis paschuis pratis silvis excepto istis tribus expedicione pontis arcisve cohedificacione Haunc vero meam donacionem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maligni in ignem eternum quia paratus est Sathane in satellitibus ejus nisi prius digna Deo penitencia veniam legali satisfaccione emendent Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur Þis is þe landmere at batecombe at austien on þan put of þan putte on þan olden wei of þan weie on þe harenapuldre þanen endelangweie rigthwei þat it comit on combisberghewei endlang þis weies to þis kingesmere þane end lang þis weies þat it comit on þan Wodestou pin þanne a doun on mere wei þat it comigt on þere hevedstock þanen on þa herenwirnen on þene pulle þanen endlangstremes þat it comigt on alum þanne get it over alum on merebrok þanen endlangstremes op atte þa water sweliend þanen up on þa hille of þare hulle on folanbrok of þan broke on þa ealde dich endlangdich þat it comigt to þan combe over þan combe on wliate on wolfgate on alum awwilman of alum awwilman on bradeston of þan stane out atte þere folanmede of þere mede over þane feld to þa wode þanen endlang rigtes to fileleighe on dikemor of dikemour eft on þane put Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi dcccc quadragesimodate Ego Edmundus rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte Crucis confirmavi cum multis aliis