Charter Document - 03701100
Charter Number: | 03701100 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Christ Church Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0898 - 0899 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1628) |
Charter:
[A]nno dominice incarnationis dcccxcix contigit conuenisse in loco qui dicitur Celchyth Æluredum regem et Plegomundum archiepiscopum Ætheredum quoque ducem Merciorum et colloquium habuisse de instauratione urbis Lundonie Accidit tunc temporis affuisse uenerabilem Werefridum Wigoracensem episcopum Igitur inter multa alia colloquia dati sunt a rege Æluredo ii agri in loco qui dicitur Ætheredeshythe unum archiepiscopo Dorobernie Plegomundo et successoribus eius ad opus ecclesie Christi et monachorum alter uero Werefrido ad ecclesiam Wigoracensem Est autem uia publica a flumine Tamisie diuidens hec duo iugera tendens in aquilonem Ambo autem iugera in murum protelantur et extra murum nauium stationes tante sunt latitudinis quante et iugera intra murum Habet uero iugerum ecclesie Christi artam semitam in occidente iugerum Wigoracensis ecclesie artam uiam ab oriente Caput amborum iugerorum semita tendente ad orientem dirimitur Si quis hoc donum minuerit ab alterutra ecclesia minuat ei omnipotens Deus uitam eternam
Markups
Diplomatics Markup:
[A]nno dominice incarnationisdate clause standard dcccxcixdate clause particulars contigit conuenisse in loco qui dicitur Celchyth Æluredum regem et Plegomundum archiepiscopum Ætheredum quoque ducem Merciorum et colloquium habuisse de instauratione urbis Lundonie Accidit tunc temporis affuisse uenerabilem Werefridum Wigoracensem episcopumnarration Igitur inter multa alia colloquia dati sunt awords of disposition standard rege Æluredowords of disposition particulars ii agri in loco qui dicitur Ætheredeshythe unumobject of conveyance particulars archiepiscopo Dorobernie Plegomundograntee particulars et successoribus eiusgrantee standard ad opus ecclesie Christi et monachorumpurpose of act alterobject of conveyance particulars uerowords of disposition standard Werefridograntee particulars ad ecclesiam Wigoracensempurpose of act Est autem uia publica a flumine Tamisie diuidens hec duo iugera tendens in aquilonem Ambo autem iugera in murum protelantur et extra murum nauium stationes tante sunt latitudinis quante et iugera intra murum Habet uero iugerum ecclesie Christi artam semitam in occidente iugerum Wigoracensis ecclesie artam uiam ab oriente Caput amborum iugerorum semita tendente ad orientem dirimiturland extent Si quis hoc donum minuerit ab alterutra ecclesia minuat ei omnipotens Deus uitam eternamanathema
Names Markup:
[A]nno dominice incarnationis dcccxcixdate contigit conuenisse in loco qui dicitur Celchyth Æluredum regem et Plegomundum archiepiscopum Ætheredum quoque ducem Merciorum et colloquium habuisse de instauratione urbis Lundonie Accidit tunc temporis affuisse uenerabilem Werefridum Wigoracensem episcopum Igitur inter multa alia colloquia dati sunt a rege Æluredo ii agri in loco qui dicitur Ætheredeshythe unum archiepiscopo Dorobernie Plegomundo et successoribus eius ad opus ecclesie Christi et monachorum alter uero Werefrido ad ecclesiam Wigoracensem Est autem uia publica a flumine Tamisie diuidens hec duo iugera tendens in aquilonem Ambo autem iugera in murum protelantur et extra murum nauium stationes tante sunt latitudinis quante et iugera intra murum Habet uero iugerum ecclesie Christi artam semitam in occidente iugerum Wigoracensis ecclesie artam uiam ab oriente Caput amborum iugerorum semita tendente ad orientem dirimitur Si quis hoc donum minuerit ab alterutra ecclesia minuat ei omnipotens Deus uitam eternam