Charter Document - 03700151
| Charter Number: | 03700151 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Christ Church Canterbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1023 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 959) Canterbury Cathedral - Chart. Ant. S.261 |
Charter:
In nomine dei summi et saluatoris nostri Ihesu Christi Certis adstipulationibus nos sancti patres frequentatiuis orationibus admonent ut deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter eum timeamus et amemus quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis iuxta uniuscuiusque meritum reddet Ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus licet mortalis uitae pondere pressi et labentibus huius saeculi possessionibus simul infoecati tamen miserationis eius largitate caducis opibus aeterna coelestis uitae praemia mercari queamus Quapropter ego Cnut diuina fauente gratia Anglorum caeterarumque adiacentium insularum basileus propriis manibus meis capitis mei [auream] coronam pono super altare Christi in Dorobernia ad opus eiusdem aecclesiae et concedo eidem aecclesiae ad uictum monachorum portum de Sanduuic et omnes exitus eiusdem aquae ab utraque parte fluminis cuiuscumque terra sit a Pipernæsse usque ad Mearcesfleote ita ut natante naue in flumine cum plenum fuerit quam longius de naui potest securis paruula quam Angli uocant taper eax super terram proiici ministri aecclesiae Christi rectitudines accipiant nullusque omnino homo habet aliquam consuetudinem in eodem portu exceptis monachis aecclesiae Christi Eorum autem est nauicula et transfretatio portus et theloneum omnium nauium cuiuscumque sit et undecumque ueniat quae ad praedictum portum et ad Sanduuic uenerint Si quid autem in magno mari extra portum quantum mare plus se retraxerit et adhuc statura unius hominis tenentis lignum quod Angli nominant spreot et tendentis ante se quantum potest monachorum est Quicquid etiam ex hac parte medietatis maris inuentum et delatum ad Sanduuic fuerit siue sit uestimentum siue rete arma ferrum aurum argentum medietas monachorum erit alia pars remanebit inuentoribus Quod si aliter deinceps quilibet codicellulus emerserit qui priscae tempestatis stilo digestus huic nostrae confirmationi uisus fuerit aliquatenus refragari illius modi litteraturae membranula suricum morsibus conrodenda aut certe potius igniuomi uaporis incendio comburenda adnichiletur eiusque praesentator cuiuscumque extiterit personae pro purgamento fauillae deputetur et ignominiosissima confusione subsannetur et ab omnibus in circuitu praesentibus uni animo detestetur Huiusque priuilegii rata confirmatio semper inposterum praeualeat et tam dei omnipotentis auctoritate quam mea simul et omnium concorditer optimatum corroboratione confirmata contra uniuersa refragatorum cogitamenta cunctis succedentibus aeui temporibus stabilis et inconcussa columnaris status similitudine perseuerantissimo iure consolidetur Si autem quod non optamus aliquis tumido supercilio inflatus hanc nostram corroborationem infringere uel minuere temptauerit nouerit se anathematizatum esse a deo et sanctis eius ni ante mortem digna satisfactione emendauerit quod iniuste deliquit Scripta est haec scedula anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo xxiii his testibus concordantibus quorum onomata inferius lucide karaxantur + Ego Cnut rex Anglorum hanc litteraturae confirmationem indeclinabiliter confirmo + Ego Æðelnoðus Dorobernicus archipraesul hanc praerogatiuam uexillo sancto confirmaui + Ego Ælfricus Eboracensis aecclesiae archiepiscopus eiusdem regis beneuolentiam cum sanctae crucis signo corroboro + Ego Ælfwinus Lundoniensis aecclesiae pontifex consensi + Ego Ælfsinus Wentoniae episcopus assensum praebui + Ego Byrhtwoldus Coruiniensis aecclesiae episcopus condonaui + Ego Æðelricus Dorccensis aecclesiae episcopus consolidaui + Ego Ælmær bisceop + Ego Godwine bisceop + Ego Bryhtwine bisceop + Ego Æðelstan bisceop + Ego Ælmær abbod + Ego Brihtmær abbod + Ego Brihtwig abbod + Ego Wulnoð abbod + Ego Godwine dux + Ego Eglaf dux + Ego Ðrym dux + Ego Yric dux + Ego Ðord minister + Ego Agemund minister + Ego Ægelric minister + Ego Ælfwine minister + Ego Brihtric minister + Ego Leofric minister + Ego Siræd minister + Ego Godwine minister + Ego Eadmær minister
Markups
Diplomatics Markup:
In nomine dei summi et saluatoris nostri Ihesu Christiinvocatio Certis adstipulationibus nos sancti patres frequentatiuis orationibus admonent ut deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter eum timeamus et amemus quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis iuxta uniuscuiusque meritum reddet Ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus licet mortalis uitae pondere pressi et labentibus huius saeculi possessionibus simul infoecati tamen miserationis eius largitate caducis opibus aeterna coelestis uitae praemia mercari queamusarenga Quapropterwords of disposition standard ego Cnut diuina fauente gratia Anglorum caeterarumque adiacentium insularum basileuswords of disposition particulars propriis manibus meis capitis mei [auream] coronam pono super altare Christi in Dorobernia ad opus eiusdem aecclesiaeclausulae et concedowords of disposition standard eidem aecclesiaegrantee standard ad uictum monachorumpurpose of act portum de Sanduuic et omnes exitus eiusdem aquae ab utraque parte fluminis cuiuscumque terra sit a Pipernæsse usque ad Mearcesfleote ita ut natante naue in flumine cum plenum fuerit quam longius de naui potest securis paruula quam Angli uocant taper eax super terram proiici ministri aecclesiae Christi rectitudines accipiant nullusque omnino homo habet aliquam consuetudinem in eodem portu exceptis monachis aecclesiae Christi Eorum autem est nauicula et transfretatio portus et theloneum omnium nauium cuiuscumque sit et undecumque ueniat quae ad praedictum portum et ad Sanduuic uenerint Si quid autem in magno mari extra portum quantum mare plus se retraxerit et adhuc statura unius hominis tenentis lignum quod Angli nominant spreot et tendentis ante se quantum potest monachorum est Quicquid etiam ex hac parte medietatis maris inuentum et delatum ad Sanduuic fuerit siue sit uestimentum siue rete arma ferrum aurum argentum medietas monachorum erit alia pars remanebit inuentoribusobject of conveyance particulars Quod si aliter deinceps quilibet codicellulus emerserit qui priscae tempestatis stilo digestus huic nostrae confirmationi uisus fuerit aliquatenus refragari illius modi litteraturae membranula suricum morsibus conrodenda aut certe potius igniuomi uaporis incendio comburenda adnichiletur eiusque praesentator cuiuscumque extiterit personae pro purgamento fauillae deputetur et ignominiosissima confusione subsannetur et ab omnibus in circuitu praesentibus uni animo detesteturnot withstanding Huiusque priuilegii rata confirmatio semper inposterum praeualeat et tam dei omnipotentis auctoritate quam mea simul et omnium concorditer optimatum corroboratione confirmata contra uniuersa refragatorum cogitamenta cunctis succedentibus aeui temporibus stabilis et inconcussa columnaris status similitudine perseuerantissimo iure consolideturcorroboration Si autem quod non optamus aliquis tumido supercilio inflatus hanc nostram corroborationem infringere uel minuere temptauerit nouerit se anathematizatum esse a deo et sanctis eius ni ante mortem digna satisfactione emendauerit quod iniuste deliquitanathema Scripta est haec scedula anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christidate clause standard millesimo xxiiidate clause particulars his testibus concordantibus quorum onomata inferius lucide karaxanturwitness clause standard +witness clause standard Ego Cnut rex Anglorumwitness clause particulars hanc litteraturae confirmationem indeclinabiliter confirmowitness clause standard +witness clause standard Ego Æðelnoðus Dorobernicus archipraesulwitness clause particulars hanc praerogatiuam uexillo sancto confirmauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfricus Eboracensis aecclesiae archiepiscopuswitness clause particulars eiusdem regis beneuolentiam cum sanctae crucis signo corroborowitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfwinus Lundoniensis aecclesiae pontifexwitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfsinus Wentoniae episcopuswitness clause particulars assensum praebuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Byrhtwoldus Coruiniensis aecclesiae episcopuswitness clause particulars condonauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Æðelricus Dorccensis aecclesiae episcopuswitness clause particulars consolidauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælmær bisceopwitness clause particulars +witness clause standard Ego Godwine bisceopwitness clause particulars +witness clause standard Ego Bryhtwine bisceopwitness clause particulars +witness clause standard Ego Æðelstan bisceopwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælmær abbodwitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtmær abbodwitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtwig abbodwitness clause particulars +witness clause standard Ego Wulnoð abbodwitness clause particulars +witness clause standard Ego Godwine duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eglaf duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ðrym duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Yric duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ðord ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Agemund ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ægelric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwine ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Siræd ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Godwine ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eadmær ministerwitness clause particulars
Names Markup:
In nomine dei summi et saluatoris nostri Ihesu Christi Certis adstipulationibus nos sancti patres frequentatiuis orationibus admonent ut deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione cum bonorum operum diligentia incessanter eum timeamus et amemus quia retributionem omnium actuum nostrorum in die examinationis iuxta uniuscuiusque meritum reddet Ideoque subtilissima mentis certatione illum imitari satagamus licet mortalis uitae pondere pressi et labentibus huius saeculi possessionibus simul infoecati tamen miserationis eius largitate caducis opibus aeterna coelestis uitae praemia mercari queamus Quapropter ego Cnut diuina fauente gratia Anglorum caeterarumque adiacentium insularum basileus propriis manibus meis capitis mei [auream] coronam pono super altare Christi in Dorobernia ad opus eiusdem aecclesiae et concedo eidem aecclesiae ad uictum monachorum portum de Sanduuic et omnes exitus eiusdem aquae ab utraque parte fluminis cuiuscumque terra sit a Pipernæsse usque ad Mearcesfleote ita ut natante naue in flumine cum plenum fuerit quam longius de naui potest securis paruula quam Angli uocant taper eax super terram proiici ministri aecclesiae Christi rectitudines accipiant nullusque omnino homo habet aliquam consuetudinem in eodem portu exceptis monachis aecclesiae Christi Eorum autem est nauicula et transfretatio portus et theloneum omnium nauium cuiuscumque sit et undecumque ueniat quae ad praedictum portum et ad Sanduuic uenerint Si quid autem in magno mari extra portum quantum mare plus se retraxerit et adhuc statura unius hominis tenentis lignum quod Angli nominant spreot et tendentis ante se quantum potest monachorum est Quicquid etiam ex hac parte medietatis maris inuentum et delatum ad Sanduuic fuerit siue sit uestimentum siue rete arma ferrum aurum argentum medietas monachorum erit alia pars remanebit inuentoribus Quod si aliter deinceps quilibet codicellulus emerserit qui priscae tempestatis stilo digestus huic nostrae confirmationi uisus fuerit aliquatenus refragari illius modi litteraturae membranula suricum morsibus conrodenda aut certe potius igniuomi uaporis incendio comburenda adnichiletur eiusque praesentator cuiuscumque extiterit personae pro purgamento fauillae deputetur et ignominiosissima confusione subsannetur et ab omnibus in circuitu praesentibus uni animo detestetur Huiusque priuilegii rata confirmatio semper inposterum praeualeat et tam dei omnipotentis auctoritate quam mea simul et omnium concorditer optimatum corroboratione confirmata contra uniuersa refragatorum cogitamenta cunctis succedentibus aeui temporibus stabilis et inconcussa columnaris status similitudine perseuerantissimo iure consolidetur Si autem quod non optamus aliquis tumido supercilio inflatus hanc nostram corroborationem infringere uel minuere temptauerit nouerit se anathematizatum esse a deo et sanctis eius ni ante mortem digna satisfactione emendauerit quod iniuste deliquit Scripta est haec scedula anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo xxiiidate his testibus concordantibus quorum onomata inferius lucide karaxantur + Ego Cnut rex Anglorum hanc litteraturae confirmationem indeclinabiliter confirmo + Ego Æðelnoðus Dorobernicus archipraesul hanc praerogatiuam uexillo sancto confirmaui + Ego Ælfricus Eboracensis aecclesiae archiepiscopus eiusdem regis beneuolentiam cum sanctae crucis signo corroboro + Ego Ælfwinus Lundoniensis aecclesiae pontifex consensi + Ego Ælfsinus Wentoniae episcopus assensum praebui + Ego Byrhtwoldus Coruiniensis aecclesiae episcopus condonaui + Ego Æðelricus Dorccensis aecclesiae episcopus consolidaui + Ego Ælmær bisceop + Ego Godwine bisceop + Ego Bryhtwine bisceop + Ego Æðelstan bisceop + Ego Ælmær abbod + Ego Brihtmær abbod + Ego Brihtwig abbod + Ego Wulnoð abbod + Ego Godwine dux + Ego Eglaf dux + Ego Ðrym dux + Ego Yric dux + Ego Ðord minister + Ego Agemund minister + Ego Ægelric minister + Ego Ælfwine minister + Ego Brihtric minister + Ego Leofric minister + Ego Siræd minister + Ego Godwine minister + Ego Eadmær minister
