Charter Document - 03700129

Charter Document - 03700129


Charter Number: 03700129
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0963 - 0973
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 808)

Charter:

+ In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Edgarus rex et basileus tocius Angliæ divino instinctus admonitu et sancte Dorobernie ecclesie antistitis Dunstani precibus sepius exortatus reddo et concedo Sancte Dorobernie ecclesie et monachis ibidem servientibus Deo in puram elemosinam portum et villam de Sanduuich eisdem monachis olim ablatam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus regiis ad Sanduuich pertinentibus que ego aliquando habui vel aliquis antecessorum meorum ex utraque parte aque cujuscumque terra hinc vel inde fuerit Preterea confirmo eis omnes mansiones quas habent in villa de Sanduuich que eis collate sunt in puram elemosinam a fidelibus Unde volo quod nullus ibidem habeat aliquod jus nisi tantum monachi nostri de Dorobernia Quicumque autem hanc meam largifluam munificenciam interrumpere aut violare præsumpserit indignationem domini nostri et sancte Marie et sanctorum omnium qui in Dorobernie ecclesia requiescunt senciant nisi ante mortem emendati fuerint Ego Edgarus rex tocius Angliæ huic codicello meo signum sanctæ crucis propria manu apposui + Ego Kinath rex Scotorum subscripsi + Ego Maccus rex insularum vidi + Ego Dunstanus Doroberniensis archiepiscopus subscripsi + Ego Etheluuoldus Uuintoniensis antistes consensi + Ego Malcolm rex cum Cumbrorum subscripsi + Ego Dufnal vidi + Ego Oskitellus Eboracensis archiepiscopus subscripsi + Ego Osuualdus Uuigornensis episcopus consensi + Ego Kineuuardus abbas Midelton subscripsi + Ego Iacob subregulus signum apposui + Ego Iukil subregulus signum apposui + Ego Siferd subregulus signum sanctæ crucis apposui in festo Pentecostes in civitate Achamanni

Markups

Diplomatics Markup:
















+ In nomine sancte et individue Trinitatisinvocatio Ego Edgarus rex et basileus tocius Angliæwords of disposition particulars divino instinctus admonitu et sancte Dorobernie ecclesie antistitis Dunstani precibus sepius exortatuspro salute clause reddo et concedowords of disposition standard Sancte Dorobernie ecclesiegrantee particulars et monachis ibidem servientibus Deograntee standard in puram elemosinamwords of disposition standard portum et villam de Sanduuich eisdem monachis olim ablatamobject of conveyance particulars cum omnibus libertatibus et consuetudinibus regiis adhabendum clause standard Sanduuichhabendum clause particulars pertinentibus que ego aliquando habui vel aliquis antecessorum meorum ex utraque parte aque cujuscumque terra hinc vel inde fuerithabendum clause standard Preterea confirmowords of disposition standard eisgrantee standard omnes mansiones quas habent in villa de Sanduuich que eis collate sunt in puram elemosinam a fidelibusobject of conveyance particulars Unde volo quod nullus ibidem habeat aliquod jus nisi tantum monachi nostri de Doroberniaobligation Quicumque autem hanc meam largifluam munificenciam interrumpere aut violare præsumpserit indignationem domini nostri et sancte Marie et sanctorum omnium qui in Dorobernie ecclesia requiescunt senciant nisi ante mortem emendati fuerintanathema Ego Edgarus rex tocius Angliæwitness clause particulars huic codicello meo signum sanctæ crucis propria manu apposui +witness clause standard Ego Kinath rex Scotorumwitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Maccus rex insularumwitness clause particulars vidi +witness clause standard Ego Dunstanus Doroberniensis archiepiscopuswitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Etheluuoldus Uuintoniensis antisteswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Malcolm rex cum Cumbrorumwitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Dufnalwitness clause particulars vidi +witness clause standard Ego Oskitellus Eboracensis archiepiscopuswitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Osuualdus Uuigornensis episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Kineuuardus abbas Mideltonwitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Iacob subreguluswitness clause particulars signum apposui +witness clause standard Ego Iukil subreguluswitness clause particulars signum apposui +witness clause standard Ego Siferd subreguluswitness clause particulars signum sanctæ crucis apposuiwitness clause standard in festo Pentecostes in civitate Achamannidate clause particulars

Names Markup:



+ In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Edgarus rex et basileus tocius Angliæname divino instinctus admonitu et sancte Dorobernie ecclesie antistitis Dunstani precibus sepius exortatus reddo et concedo Sancte Dorobernie ecclesie et monachis ibidem servientibus Deo in puram elemosinam portum et villam de Sanduuich eisdem monachis olim ablatam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus regiis ad Sanduuich pertinentibus que ego aliquando habui vel aliquis antecessorum meorum ex utraque parte aque cujuscumque terra hinc vel inde fuerit Preterea confirmo eis omnes mansiones quas habent in villa de Sanduuich que eis collate sunt in puram elemosinam a fidelibus Unde volo quod nullus ibidem habeat aliquod jus nisi tantum monachi nostri de Dorobernia Quicumque autem hanc meam largifluam munificenciam interrumpere aut violare præsumpserit indignationem domini nostri et sancte Marie et sanctorum omnium qui in Dorobernie ecclesia requiescunt senciant nisi ante mortem emendati fuerint Ego Edgarus rex tocius Angliæ huic codicello meo signum sanctæ crucis propria manu apposui + Ego Kinath rex Scotorum subscripsi + Ego Maccus rex insularum vidi + Ego Dunstanus Doroberniensis archiepiscopus subscripsi + Ego Etheluuoldus Uuintoniensis antistes consensi + Ego Malcolm rex cum Cumbrorum subscripsi + Ego Dufnal vidi + Ego Oskitellus Eboracensis archiepiscopus subscripsi + Ego Osuualdus Uuigornensis episcopus consensi + Ego Kineuuardus abbas Midelton subscripsi + Ego Iacob subregulus signum apposui + Ego Iukil subregulus signum apposui + Ego Siferd subregulus signum sanctæ crucis apposui in festo Pentecostes in civitate Achamanni