Charter Document - 03700116

Charter Document - 03700116


Charter Number: 03700116
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0947
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 528)

Charter:

+ In nomine sanctæ trinitatis Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sint Tamen plerumque [per] tempestates et turbines sæcularium rerum etiam religio sanctæ Dei æcclesiæ maculis reproborum dissipabitur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio definiuntur sertis litterulis roborata confirmentur Quapropter ego Eadredus rex anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam mihi fidelissimo ministro Oswig nomine devotionis ejus sollertia ejusdemque placatus obsequio dignatus sum impertire bis denas mansas quod anglice dicitur twentig hida in illo loco ubi jam dudum solicole illius regionis nomen inposuerunt æt Mearsæt ham Tali autem tenore hoc præfate munificentiæ munus tradendo concessi Ut possideat et firmiter teneat usque ad ultimum cursum vitæ suæ cum omnibus utensilibus quæ Deus cælorum in ipso telluris gramine creavit Tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis silvis silvarumque densitatibus donans donabo libertatem et postquam humani generis fragilitatem deseruerit et ad desiderabilem jucunditatis viam per gratiam superni judicis adierit succedentium sibi cuicumque placuerit æternaliter derelinquat ceu superius prenotavi Sit autem prædictum rus liber ab omni fiscali tributo sæculariumque servitutum exinanitum sine expoeditione et pontis arcisve instructione Præcipioque in nomine Dei summi tam nobis viventibus quam etiam qui Christianitatis nomine et divinæ agnitionis fidei censentur huius libertatis statuta ad irritum deducere minime quispiam præsumat quisquis benivola mente meam donationem amplificare satagerit in hoc præsenti seculo vitam illius prospera feliciter longiturnæ vitæ gaudia teneat Si quis vero atri demonis face inflammatus contra hoc nostrum decretum quod neutrum aut optamus vel desideramus machinari infringereque aliquid voluerit sciat se trusum sub undam stigei fluminis atque cum illis nefandis legem Dei blasphemantibus in picea custodia tætræ tortionis mancipatum nisi prius Christi coortatione compulsus ad satisfactionem vita comite festinanter pervenerit Istis terminibus præ[dic]ta terra circumgyrata esse videtur Þis synt þa land gemæro to mearsætham on þone þorn be norþan eadrices stane þonon up to bean stede betwih þam twam hammum of bean stede swa forþ on þa ruwan apuldre þonon on esnes ham of esnes hamme on cusesstede beorh of þam beorge on tunles weorþ easteweardne þonon þurh þa ige on þone fulan broc of þam broce andlang streames on þone blæc pol of þam pole ut to þam beorgum þæt þonon on becces ham westeweardne þonon forþ to bade woldes hagan westeweardne of þam hagan on todan camp of todan campe on ceomman treow þonon on scynes weorþ westeweardne of scynes weorþe on þone hundes þyfel of hundes þyfele forþ be wyrtwalan on þone þorn be norðan eadrices stane Þis synt þa den to mearsætham pedan hrycg et æt lace þæt forræpe on þunres feld norþan an hid Acta est haec præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVII Indictione V + Ego Eadredus rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter consensi atque roboravi + Ego Eadgifu ejusdem regis mater prædictum donum cum sigillo sanctæ crucis + confirmavi + Ego Oda Dorobernensis æcclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis + conclusi + Ego Wulfstanus archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis + impressi + Ego Þeodred Lundoniensis æcclesiæ episcopus corroboravi + Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmavi + Ego Cenwald episcopus consensi + Ego Ælfric episcopus consignavi + Ego Æþelgar episcopus corroboravi + Ego Ælfred episcopus confirmavi + Ego Wulfsige episcopus conclusi + Æþelstan dux + Eadric dux + Æþelstan dux + Wulfgar dux + Ealhhelm dux + Aþelmund dux + Ælfgar dux + Scule dux + Eadmund minister + Ælfstan minister + Wulfric minister + Ælfsige minister + Wulfric minister + Wulfsige minister + Æþelgeard minister + Beorhtsige minister + Æþelnoþ minister + Certis vero causis et in certis temporibus unicuique præcavendum est ut tutellam defensionis præponat antequam machinatores retinacula fraudulenter insidiationis muscipulam illum defraudaverint a fastigio recte et justæ tramitis studio quia iniquitatis adquisitores alienum lucrum sibi usurpative cum ambitione iniquitatis vendicare satagunt Sed torpentes avaritiæ omni modo interdico Ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo + sanctæ crucis + etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat Sed in sempiterno graphio deleatur et cum justis non scribatur nec audiatur

Markups

Diplomatics Markup:
























+ In nomine sanctæ trinitatisinvocatio Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sint Tamen plerumque [per] tempestates et turbines sæcularium rerum etiam religio sanctæ Dei æcclesiæ maculis reproborum dissipabitur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio definiuntur sertis litterulis roborata confirmenturarenga Quapropterwords of disposition standard ego Eadredus rex anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rectorwords of disposition particulars cuidam mihi fidelissimo ministro Oswig nominegrantee particulars devotionis ejus sollertia ejusdemque placatus obsequiopayment on entry clause standard dignatus sum impertirewords of disposition standard bis denas mansas quod anglice dicitur twentig hida in illo loco ubi jam dudum solicole illius regionis nomen inposuerunt æt Mearsæt hamobject of conveyance particulars Tali autem tenore hoc præfate munificentiæ munus tradendo concessi Ut possideat et firmiter teneathabendum clause standard usque ad ultimum cursum vitæ suæ cum omnibus utensilibus quæ Deus cælorum in ipso telluris gramine creavitduration Tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis silvis silvarumque densitatibus donans donabo libertatemobject of conveyance standard et postquam humani generis fragilitatem deseruerit et ad desiderabilem jucunditatis viam per gratiam superni judicis adierit succedentium sibi cuicumque placuerit æternaliter derelinquat ceu superius prenotavihabendum clause standard Sit autem prædictum rus liber ab omni fiscali tributo sæculariumque servitutum exinanitumexemption sine expoeditione et pontis arcisve instructioneexception clause Præcipioque in nomine Dei summi tam nobis viventibus quam etiam qui Christianitatis nomine et divinæ agnitionis fidei censentur huius libertatis statuta ad irritum deducere minime quispiam præsumatobligation quisquis benivola mente meam donationem amplificare satagerit in hoc præsenti seculo vitam illius prospera feliciter longiturnæ vitæ gaudia teneatblessing Si quis vero atri demonis face inflammatus contra hoc nostrum decretum quod neutrum aut optamus vel desideramus machinari infringereque aliquid voluerit sciat se trusum sub undam stigei fluminis atque cum illis nefandis legem Dei blasphemantibus in picea custodia tætræ tortionis mancipatum nisi prius Christi coortatione compulsus ad satisfactionem vita comite festinanter perveneritanathema Istis terminibus præ[dic]ta terra circumgyrata esse videturland extent Þis synt þa land gemæro to mearsætham on þone þorn be norþan eadrices stane þonon up to bean stede betwih þam twam hammum of bean stede swa forþ on þa ruwan apuldre þonon on esnes ham of esnes hamme on cusesstede beorh of þam beorge on tunles weorþ easteweardne þonon þurh þa ige on þone fulan broc of þam broce andlang streames on þone blæc pol of þam pole ut to þam beorgum þæt þonon on becces ham westeweardne þonon forþ to bade woldes hagan westeweardne of þam hagan on todan camp of todan campe on ceomman treow þonon on scynes weorþ westeweardne of scynes weorþe on þone hundes þyfel of hundes þyfele forþ be wyrtwalan on þone þorn be norðan eadrices stane Þis synt þa den to mearsætham pedan hrycg et æt lace þæt forræpe on þunres feld norþan an hidboundary clause Acta est haec præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christidate clause standard DCCCCXLVIIdate clause particulars Indictionedate clause standard Vdate clause particulars +witness clause standard Ego Eadredus rex Anglorumwitness clause particulars præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter consensi atque roboraviwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadgifu ejusdem regis materwitness clause particulars prædictum donum cum sigillo sanctæ crucis + confirmaviwitness clause standard +witness clause standard Ego Oda Dorobernensis æcclesie archiepiscopuswitness clause particulars ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis + conclusiwitness clause standard +witness clause standard Ego Wulfstanus archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopuswitness clause particulars sigillum sanctæ crucis + impressiwitness clause standard +witness clause standard Ego Þeodred Lundoniensis æcclesiæ episcopuswitness clause particulars corroboraviwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesiæ episcopuswitness clause particulars testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmaviwitness clause standard +witness clause standard Ego Cenwald episcopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfric episcopuswitness clause particulars consignaviwitness clause standard +witness clause standard Ego Æþelgar episcopuswitness clause particulars corroboraviwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfred episcopuswitness clause particulars confirmaviwitness clause standard +witness clause standard Ego Wulfsige episcopuswitness clause particulars conclusiwitness clause standard +witness clause standard Æþelstan duxwitness clause particulars +witness clause standard Eadric duxwitness clause particulars +witness clause standard Æþelstan duxwitness clause particulars +witness clause standard Wulfgar duxwitness clause particulars +witness clause standard Ealhhelm duxwitness clause particulars +witness clause standard Aþelmund duxwitness clause particulars +witness clause standard Ælfgar duxwitness clause particulars +witness clause standard Scule duxwitness clause particulars +witness clause standard Eadmund ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfstan ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ælfsige ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfric ministerwitness clause particulars +witness clause standard Wulfsige ministerwitness clause particulars + Æþelgeard ministerwitness clause particulars +witness clause standard Beorhtsige ministerwitness clause particulars +witness clause standard Æþelnoþ ministerwitness clause particulars + Certis vero causis et in certis temporibus unicuique præcavendum est ut tutellam defensionis præponat antequam machinatores retinacula fraudulenter insidiationis muscipulam illum defraudaverint a fastigio recte et justæ tramitis studio quia iniquitatis adquisitores alienum lucrum sibi usurpative cum ambitione iniquitatis vendicare satagunt Sed torpentes avaritiæ omni modo interdicoclausulae Ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo + sanctæ crucis +witness clause standard etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat Sed in sempiterno graphio deleatur et cum justis non scribatur nec audiaturanathema

Names Markup:



+ In nomine sanctæ trinitatis Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sint Tamen plerumque [per] tempestates et turbines sæcularium rerum etiam religio sanctæ Dei æcclesiæ maculis reproborum dissipabitur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio definiuntur sertis litterulis roborata confirmentur Quapropter ego Eadredus rex anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam mihi fidelissimo ministro Oswig nomine devotionis ejus sollertia ejusdemque placatus obsequio dignatus sum impertire bis denas mansas quod anglice dicitur twentig hida in illo loco ubi jam dudum solicole illius regionis nomen inposuerunt æt Mearsæt ham Tali autem tenore hoc præfate munificentiæ munus tradendo concessi Ut possideat et firmiter teneat usque ad ultimum cursum vitæ suæ cum omnibus utensilibus quæ Deus cælorum in ipso telluris gramine creavit Tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis silvis silvarumque densitatibus donans donabo libertatem et postquam humani generis fragilitatem deseruerit et ad desiderabilem jucunditatis viam per gratiam superni judicis adierit succedentium sibi cuicumque placuerit æternaliter derelinquat ceu superius prenotavi Sit autem prædictum rus liber ab omni fiscali tributo sæculariumque servitutum exinanitum sine expoeditione et pontis arcisve instructione Præcipioque in nomine Dei summi tam nobis viventibus quam etiam qui Christianitatis nomine et divinæ agnitionis fidei censentur huius libertatis statuta ad irritum deducere minime quispiam præsumat quisquis benivola mente meam donationem amplificare satagerit in hoc præsenti seculo vitam illius prospera feliciter longiturnæ vitæ gaudia teneat Si quis vero atri demonis face inflammatus contra hoc nostrum decretum quod neutrum aut optamus vel desideramus machinari infringereque aliquid voluerit sciat se trusum sub undam stigei fluminis atque cum illis nefandis legem Dei blasphemantibus in picea custodia tætræ tortionis mancipatum nisi prius Christi coortatione compulsus ad satisfactionem vita comite festinanter pervenerit Istis terminibus præ[dic]ta terra circumgyrata esse videtur Þis synt þa land gemæro to mearsætham on þone þorn be norþan eadrices stane þonon up to bean stede betwih þam twam hammum of bean stede swa forþ on þa ruwan apuldre þonon on esnes ham of esnes hamme on cusesstede beorh of þam beorge on tunles weorþ easteweardne þonon þurh þa ige on þone fulan broc of þam broce andlang streames on þone blæc pol of þam pole ut to þam beorgum þæt þonon on becces ham westeweardne þonon forþ to bade woldes hagan westeweardne of þam hagan on todan camp of todan campe on ceomman treow þonon on scynes weorþ westeweardne of scynes weorþe on þone hundes þyfel of hundes þyfele forþ be wyrtwalan on þone þorn be norðan eadrices stane Þis synt þa den to mearsætham pedan hrycg et æt lace þæt forræpe on þunres feld norþan an hid Acta est haec præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVII Indictione Vdate + Ego Eadredus rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter consensi atque roboravi + Ego Eadgifu ejusdem regis mater prædictum donum cum sigillo sanctæ crucis + confirmavi + Ego Oda Dorobernensis æcclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis + conclusi + Ego Wulfstanus archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis + impressi + Ego Þeodred Lundoniensis æcclesiæ episcopus corroboravi + Ego Ælfheah Wintaniensis æcclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmavi + Ego Cenwald episcopus consensi + Ego Ælfric episcopus consignavi + Ego Æþelgar episcopus corroboravi + Ego Ælfred episcopus confirmavi + Ego Wulfsige episcopus conclusi + Æþelstan dux + Eadric dux + Æþelstan dux + Wulfgar dux + Ealhhelm dux + Aþelmund dux + Ælfgar dux + Scule dux + Eadmund minister + Ælfstan minister + Wulfric minister + Ælfsige minister + Wulfric minister + Wulfsige minister + Æþelgeard minister + Beorhtsige minister + Æþelnoþ minister + Certis vero causis et in certis temporibus unicuique præcavendum est ut tutellam defensionis præponat antequam machinatores retinacula fraudulenter insidiationis muscipulam illum defraudaverint a fastigio recte et justæ tramitis studio quia iniquitatis adquisitores alienum lucrum sibi usurpative cum ambitione iniquitatis vendicare satagunt Sed torpentes avaritiæ omni modo interdico Ita ut meum donum corroboratum sit cum signaculo + sanctæ crucis + etiam si quis alium antiquum librum in propatulo protulerit nec sibi nec aliis proficiat Sed in sempiterno graphio deleatur et cum justis non scribatur nec audiatur